Index  Chapters  Previous Next 

Prayer of Manasseh


1:1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,

1:2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,

1:3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,

1:4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.

1:5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,

1:6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,

1:7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,

1:8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.

1:9 quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.

1:10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.

1:11 et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.

1:12 peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.

1:13 peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,

1:14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

1:15 et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.


Next: First Book of Macabees

Hosted by uCoz