TertullianusAdversvs IvdaeosI[1] Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, [ut] quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, curiosius inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. [2] Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus [sibi] divinam gratiam hinc habuit praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec prosapia Israelitum Iudaeus. [3] Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium de urceo aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum id est Israelis et gentium id est noster. [4] Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione sed in partus editione, ut qui prior esset de utero processurus minori subiceretur id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de utero tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. [5] Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae elocutionis prior maior populus id est Iudaicus serviat necesse est minori et minor populus id est Christianus superet maiorem. [6] Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum id est antiquior derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel abrelicto deo honorem dederunt dicentes: Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. [7] Sic namque posterioribus temporibus quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum scriptuarum. Noster vero populus id est posterior relictis idolis quibus ante deserviebat ad eundem deum conversus est, a quo Israel, ut supra memoravimus, abscesserat. [8] Sic namque populus minor id est posterior populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.
II[1] Igitur gradum conseramus et summam quaestionis certis lineis terminemus. Cur etenim deus universitatis conditor mundi totius gubernator hominis plasmator universarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur et non omnibus gentibus adtribuisse dicatur? [2] Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus observari praecepit, quando voluit et per quos voluit et sicut voluit. Namque in principio mundi ipsius Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. [3] In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est: Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et: Diliges proximum tibi tamquam te, et: Non occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices, honora patrem tuum et matrem, et: Alienum non concupisces. [4] Primordialis enim lex est data Adae et Evae in paradiso quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei praeceptum; [5] a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum adseveranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. [6] Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante iustos formare instituerat. [7] Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is perficit qui coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus inventus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt qui sacrificia deo offerebant? [8] Sic etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore, posteaquam ab Aegypto excesserunt, post [intervallum] multorum temporum spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. [9] Unde intellegimus dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis atque ita et Iudaeis certis temporibus datam quando voluit et certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit [et] repromissam per prophetas et in melius reformavit et praemonuit futurum, ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur. [10] Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praeceptareformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medellam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et sicamicos dei effectos. [11] Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit vel posteaquam deliquit, si purgatcircumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisipraefecit. [12] Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi sacrificia incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. [13] Noe quoque incircumcisum deus sed et non sabbatizantem de diluvioliberavit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum nec sabbatizantem de hocmundo transtulit qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobisostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo placere posse. [14] Melchisedechquoque summi dei sacerdos incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium deiadlectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae suae sinelegis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
III[1] "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam circumcideretur nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quaeesset in signum temporis illius non in salutis praerogativam. Denique sequentespatriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumcisorevertenti de proelio panem et vinum obtulit incircumcisus. "Sed et filius, inquit,Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde [inquit] occisionis maximum periculum est,si praeputium carnis quis non circumciderit." [2] Atquin si salutem circumcisio omnimodo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octavadie circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinete.consideremus itaque, quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omnipopulo praescribere et quasi legem huius praecepti condere in salutem. [3] Nam providens deus, quod hanc circumcisionem in signum non in salutem esset daturuspopulo Israeli, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis non aspernaretur populusvidens exemplum istud in ducis filio iam celebratum. [4] Dari enim habebat circumcisio, sed in signum unde Israel in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur -- secundum verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestramin conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinqueturfilia Sion, sicut casa in vinea et sicut custodiarium in cucumerario et quasi civitas quae expugnatur. [5] Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filiosgenui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me, et: Si extenderitis manus, avertam faciemmeam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiant vos; manus enim vestrae sanguineplenae sunt, et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti, dereliquistis dominumet ad indignationem provocastis sanctum Israelis. [6] Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem in signum unde dinoscipossent, cum adveniret tempus cum pro meritis suis supradictis in Hierusalemadmitti prohiberentur; quod et quia futurum erat nuntiabatur, et quia factumvidemus recognoscimus. [7] Sicut enim circumcisio carnalis quae temporalis eratimbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populoobaudienti dicente Hieremia: Innovate vobis novitatem et ne seminaveritis in spinis;circumcidimini deo et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio loco dicit: Ecce enimdies veniunt, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, nontale quale dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. [8] Unde intellegimus etpriorem circumcisionem tunc datam cessaturam et novam legem, non talem qualemiam dederat patribus, processuram adnuntiari, sicut Esaias praedicabat dicens,quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus deisuper vertices montium. Et exaltabitur, inquit, super colles et venient super illum omnesgentes et ambulabunt multl et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum deiIacob, non in Esau prioris filii, sed Iacob sequentis id est populi nostri, cuius monsChristus, sine manibus concidentium praecisus implens omnem terram apud Danielem ostensus. [9] Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuramsequentibus verbis adnuntiat Esaias dicens: Ex Sion enim exiet lex et verbum dominiex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos qui ex gentibus sumus vocati;et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens supergentem gladium, et iam non discent pugnare. [10] Qui igitur intelleguntur alii quam nos quiin nova lege edocti ista observamus obliterata veteri lege cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam et vetus lex ultione gladii se vindicabat et oculumpro oculo eruebat et vindicta iniuriam retribuebat, nova autem lex clementiamdesignabat et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat et belli pristinam in aemulos et hostes executionem in pacificos actusarandae et colendae terrae reformabat. [11] Igitur sicuti supra ostendimus, quod vetuslex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritaliscircumcisionis observantia in pacis obsequio eluxit. Populus enim [inquit] quemnon noveram servivit mihi, in obauditu auris obauaivit mihi prophetae adnuntiaverunt.[12] Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster qui retro deum nesciebamus, et quis in auditu auris obaudivit ei, nisi nos qui relictis idolis ad deum conversisumus? [13] Nam Israel, qui deo fuerat cognitus quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat et per Erythraeum pelagum transvectus quique in eremo manna cibatus XLannis ad instar aeternitatis redactus nec humanis passionibus contaminatus autsaeculi huius cibis pastus sed angelorum panibus [manna] cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est dicens ad Aaron: Fac nobis deosqui nos antecedant; Moyses enim ille qui nos eiecit de terra Aegypti dereliquit nos, et quidilli acciderit nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populuseius accipiendo novam legem supra dictam et novam circumcisionem ante praedictam.
IV[1] Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis veteris abolitioexpuncta suis temporibus demonstratur, ita[que] sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei, quod a primordio sanctificaveritdeus diem septimum requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, etinde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum ;omne opus servile non facietis in eo, praeterquam quod ad animam pertinet. [2] Unde nosintellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere et nontantrum septimo quoque die sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis,quod sabbatum nos deus velit custodire. Nam sabbatum aeternum et sabbatumtemporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata vestra oditanima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea profanastis. [3] Unde dinoscimus sabbatumtemporale esse humanum et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo perEsaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato,et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus. [4] Quod intellegimus adimpletumtemporibus Christi, quando omnis caro id est omnis gens adorare in Hierusalemvenit deum patrem per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetas praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. [5] Sic igitur ante hoc sabbatum temporaleerat et sabbatum aeternum praeostensum et praeindictum, quomodo et antecircumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. [6] Denique doceant,sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse autNoe arcae fabricatorem propter diluvium imminens sabbatum observasse autAbraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse aut Melchisedech insuo sacerdotio legem sabbati accepisse. [7] Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaquenon aeternum sed temporale fuisse praeceptum quod quandoque cessaret. [8] Deniqueadeo non in vacatione septimi diei haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Naueeo tempore quo Hiericho civitatem debellabat praeceptum sibi a deo diceret, utipopulo mandaret, ut sacerdotes arcam testamend dei septem diebus circumferrentin circuitu civitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muricivitatis. [9] Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat,ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierumseptem incurrisse diem sabbati -- septem enim dies, undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est --, quo die non tantum sacerdotessint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitatis ab omni populo Israele;[10] nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt ethostes allophylos expugnaverunt legemque paternam ad pristinum vitae statumpugnando sabbatis revocaverunt; [11] nec putem aliam legem eos defendisse nisi inqua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta convaluisse et non adperpetui temporis observationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse.
V[1] Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium [sacrificiorum] praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis terrena fuisse inCain praeostensa sacrificia, sed minotis filii [Abel] id est populi nostri sacrificiadiversa demonstrata. [2] Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo,minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Et respexit deus in Abel et in muneraeius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain: quare conciditvultus tuus? Nonne, si recte quidem offeras non recte autem dividas, peccasti? Quiesce; ad teenim conversio eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamusin campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain: ubi est Abelfrater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui deus dixit: voxsanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra quae aperuitos suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et gemens et tremens eris super terram, et omnisqui te invenerit occidet te. [3] Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificiapraeostensa iam tunc a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen inLevitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli,ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quamdominus deus daturus esset patribus eorum, ut introducto Israele illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibinisi in terra sancta. [4] Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum, utin omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo? Sicuti per Malachiam unumex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam aboriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicitdominus omnipotens, et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo. Item in psalmisDavid: Adferte deo, patriae gentium, indubitate quod in omnem terram exire habebatpraedicatio apostolorum, adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificium nominiseius; tollite hostiam et introite in atria eius. [5] Namque quod non terrenis sacrificiis sedspiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua.Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor contribulatum acceptabilesacrificium deo demonstratur. [6] Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur -- de quibus et Esaias loquitur dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorumvestrorum, dicit dominus, quoniam et si adtuleritis mihi, inquit, similam, vanumsupplicamentum execramentum mihi est, et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificiavestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi; quis enimexquisivit ista de manibus vestris? --, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, utprophetae adnuntiant. [7] Carnalia vero sacrificia, de quibus praedicatum est: Nonest mihi voluntas in vobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de manibus vestris, quoniamab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicitdominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens: Et in omni loco sacrificia mundaofferunt nomini meo, dicit dominus.
VI[1] Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatumaeternum praedicatum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa, sequiturut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israelisuperveniret tempus, quo legis antiquae et caeremoniarum veterutn praeceptacessarent et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio et novitestamenti pollicitatio superveniret fulgente nobis lumine ex alto qui sedebamus intenebris et inumbra mortis detinebamur. [2] Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniampraedicatam novam legem a prophetis praediximus et non talem, qualis iam dataesset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere etprobare debeamus tam illam legem veterem cessasse quam legem novam promissam nunc operari: et quidem primum quaerendum, an expectetur novae legislator et novi testamenti heres et novorum sacrificiorum sacerdos et novae circumcisionis purgator et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat et novumtestamentum statuat et nova sacrificia offerat et caeremonias antiquas reprimat etcircumcisionem veterem cum suo sabbato compescat et novum regnum quod noncorrumpatur adnuntiet. [3] Nam etiam novae legislator sabbati spiritalis cultor sacrifiorum aeternorum antistes regni aeterni dominator quaerendum an venerit annecne, ut si iam venit serviendum sit illi, si necdum venit sustinendus sit, dummodomanifestum sit adventu eius comprimi legis veteris praecepta et oriri debere novaelegis exordia. [4] Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquamet prophetas, nisi venisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas venturus adnuntiabatur.
VII[1] Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus Christus adnuntiabaturiam venerit an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiamtempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae nuntiaverint,ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum essecredamus quem prophetae venturum canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse indubitate etiam legem novam abipso datam esse credamus et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. [2] Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in adventum eius spem suam porrigant. Nec de isto pluribusquaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicitdominus deus Christo meo domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes; fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non cludentur illi. Quodipsum adimpletum iam videmus. [3] Cui etenim tenet dexteram pater deus nisi Christofilio suo, quem et exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt,cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit,terram exivit sonus eorum et ad terminos terrae verba eorum? [4] In quem enim alium universae gentes crediderunt nisi in Christum qui iam venit? Cui etenim credideruntgentes, Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Armeniam PhrygiamCappadociam, incolentes Pontum et Asiam Pamphyliam, immorantes Aegypto et regionesAfricae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in HierusalemIudaei et ceterae gentes, ut iam Gaetulorum varietates et Maurorum multi fines,Hispaniarum omnes termini et Galliarum diversae nationes et Britannorum inaccessa Romanis loca Christo vero subdita et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum et Scytharum et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularummultarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus? [5] In quibus omnibus locis Christi nomen qui iam venit regnat, utpote ante quem omnium civitatiumportae sunt apertae et cui nullae sunt clausae, abante quem ferreae serae suntcomminutae et valvae aereae sunt apertae. [6] Quamquam ista et spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christisint reserata, attamen etiam perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibuslocis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnarepotuisset, nisi Christus dei filius qui omnibus regnaturus in aeternum nuntiabatur? [7] Nam si Solomon regnavit, sed in finibus Iudaeae tantum: a Bersabee usqueDan termini regni eius signantur; si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius,ulterius ultra fines regni sui non habuit potestatem in omnibus gentibus; si Aegyptiis Pharao vel quisque ei in hereditario regno successit, illic tantum potitus estregni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiamuniversam et ceteras regiones quas postea devicerat tenuit; [8] si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra oceani sui ambitum clausisunt, Maurorum gentes et Gaetulorum barbariae a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui legionum suarumpraesidiis imperium suum muniunt nec trans istas gentes porrigere vires regni suipossunt? [9] Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibusgentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibusubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia; non dignitatum vel natalium cuiusquam discreta merita;omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus iudex, omnibus deus et dominus est.Nec dubites credere quod adseveramus, cum videas fieri.
VIII[1] Itaque requirenda tempora praedicta et futurae nativitatis Christi etpassionis eius et exterminii civitatis Hierusalem id est vastationis eius. Dicit enimDaniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo et destruipinnaculum usque ad interitum. [2] Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus venisseeum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius; quae proba<bi>mus et ex consequentibus quae post adventum eiusfutura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. [3] Sic igiturde eo Daniel praedicavit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturusostenderet et quoniam post passionem ipsa civitas exterminari haberet. [4] Dicit enimsic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnavit super regnumChaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente inoratione ecce vir Gabriel quem vidi in visione in principio volans et tetigit me quasi horasacrificii vespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exiviimbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. [5] Et ego veni ut adnuntiemtibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione: septuaginta ebdomades breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoadusque invetereturdelictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et [ut]signetur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges:a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum ducemebdomades <septem et dimidia et ebdomades> sexaginta et duae et dimidia; et convertet etaedificabitur in latitudinem et convallationem et innovabuntur tempora. [6] Et post ebdomadashas sexaginta et duas <et dimidiam> exterminabitur unctio et non erit, et civitatem et sanctumexterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belliquod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada una etdimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis,et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc vastationem. [7] Animadvertamusigitur, terminum quomodo in vero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibussi reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et innovabuntur tempora.[8] Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eumverum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit intra LX et IIet dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autemVII et dimidia cum implerentur, pati habere et civitatem exterminari post I etdimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt.Dicit enim sic: et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo [et concidentursicut in cataclysmo] et destrui pinnaculum usque ad interitum. [9] Unde igitur ostendimus, quoniam venit Christus intra LX et II et dimidiam ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quoniam in ipso temporeDanieli visio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc viditvisionem Daniel. [10] Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad adventumChristi: Darius enim regnavit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I; deinde rexOchus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui et Melasnominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnaverat quos devicerat et in Alexandria regnumsuum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, -- post eum regnavit illicin Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans annisXXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator annisXVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX etVII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII; Cleopatraannis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annisXIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperavit -- nam omnes anniimperii Augusti fuerunt L et VI -- [11] videmus autem, quoniam in quadragesimo etprimo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae vicesimo et octavo annoimperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo natus est Christusannis XV et erunt reliqua tempora annorum [in diem nativitatis Christi, in annutnAugusti quadragesimum et primum, qui post mortem Cleopatrae vicesimus etoctavus Augusto]: efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses V in die nativitatisChristi. [12] Et manifestata est iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum id estChristus et signata est visio et prophetes et dimissa sunt peccata, -- quae per fidemnominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicitsignari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quodesset venturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse estsignaculum omnium prophetarum adimplens omnia quae retro de eo nuntiaverant.[13] Post enim adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes quiChristum nuntiet venturum. Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quaeretro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi qui iam venit. [14] Ex quo signataest visio et prophetia id est statuta, et merito evangelista: Lex et prophetae usque adIohannem baptizatorem. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in suobaptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesseruntsignante visiones et prophetias omnes quas adventu suo adimplevit. [15] Unde firmissimedicit adventum eius signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpleta, quibus completis venisse Christum id est natum, videamus,quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdivisae in abscisione priorumebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. [16] Post enim Augustum, qui supervixitpost nativitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar etimperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII -- huius quintodecimo anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur --;item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Neroannis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibusIII diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primoimperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI -- nam imperavitannis XII --, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt ebdomadas LXXpraedictas in Danielo. [17] Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaveruntillic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctioillic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminariillic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminaverunt manus meas etpedes. [18] Quae passio Christi [huius exterminium] intra tempora LXX ebdomadarumperfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Geminomense Martio temporibus paschae, die octavo Kalendarum Aprilium, die primoazymorum quo agnum occiderunt ad vesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum.Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cumeum vellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris,non es amicus Caesaris, ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta.
IX[1] Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam,sicut Esaias praedicat: Audite domus David! Non pusillum vobis certamen cum hominibus,quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit vobis signum: ecce virgo concipietet pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus;butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matremaccipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. "Itaque, dicuntIudaei, provocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, anChristus qui iam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit et signaeius quae de eo nuntiavit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitarioportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regemAssyriorum. [2] Porro iste, dicunt, qui venit neque sub eiusmodi nomine est dictusneque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatioEmmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum.Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod estnobiscum deus. [3] Quaere ergo, an ista vox 'nobiscum deus' quod est Emmanuelexinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui exIudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum volentdicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam venisse illum quipraedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit id est nobiscumdeus. [4] Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariaeet regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, nonanimadvertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocarepatrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. [5] Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christumexhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo velde muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus atqueita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. [6] Aliud est, si penes vos infantesin proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyrostipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimvero si nusquam hocnatura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumerequam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. [7] "Sed et virginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum estprophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod signumesset futurum: Propterea, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet in utero etpariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signumnon videretur. [8] Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicationevel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem sediuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatuset partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans verobellator non aeque. [9] Neque enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatisnovae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturumvirtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabilesignum." [10] Servate modum aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo redditeveritati quae credere non vultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta.credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, etaccepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. [11] Nam praeter quod omnibusnotum est orientis virtutem id est enim vires auro et odoribus pollere solitam, certeest divinis scripturis virtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicutper Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. [12] Nam de hoc auri munere etiam Daviddicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et Saba dona adferentilli. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur,antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius tuncvirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spoliaautem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis etducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes videlicet inChristum. [13] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam quae desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. [14] Namarchontas Sodomorum appellat archontas vestros et populum vestrum populumGomorrae vocat, cum iam essent istae civitates olim extinctae. Et alibi per prophetam ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorumex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiamfilios suos dixerat: Filios genui et exaltavi. [15] Sic et Aegyptus nonnumquam totus orbisintellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannemnostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorumdebellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavitdispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria adversusdominum. [16] Adversus regem autem Assyriorum adversus diabolum, qui adhuc seregnare putat, si sanctos a religione dei deturbet. Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David,ense super femur. [17] Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si, quem ad bellumense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. De quosubiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna, et adicit: Propter lenitatemet iustitiam tuam. Quis ense operabitur et non contraria lenitati et iustitiae exercet, idest dolum et asperitatem et iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum? [18] Videamus ergo, an alius sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo divinus bisacutus, ut duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiaeaequitate, reddens unicuique secundum actum suum. [19] Licuit ergo et Christo dei inpsalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedictatempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femurapud David, quando venturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducette, inquit, magnifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis de qua Christiagnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae -- pervolantia ubique dei praecepta --minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et transfigentesconscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. [20] Sic bellipotens etarmiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti, atque ita intantum Christus qui venit non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur."Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur non Iesus dicitur, quare is quivenit Iesus Christus appellatur?" [21] Constabit autem utrumque nomen in Christo dei,in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce et erroris tui morem: dum Moysisuccessor destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine etincipit vocari Iesus. "Certe", inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. [22] Namquia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculi desertocommorantes ante, introducturus esset in terram repromissionis melle et lactemanantem, id est in vitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non perMoysen id est non per legis disciplinam, sed per Iesum id est per novae legis gratiamprovenire habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis -- petraenim Christus multis modis et figuris praedicatus est --, ideo is vir qui in huiussacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura, utIesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et sempervidebatur; deum enim patrem nemo umquam vidit et vixit. [23] Et ideo constat ipsumdei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meumante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere et introducat te in terram quampraeparavi tibi. Intendite illi et audite eum et ne inobaudiens fueris ei; non enim celabit te,quoniam nomen meum super illum est, populum enim introducturus erat Iesus in terramrepromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem virtutum quas erat editurus -- quas virtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis -- et obofficium prophetae nuntiantis scilicet divinam voluntatem, sicuti et praecursoremChristi Iohannem futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens expersona patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, quipraeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos appellare eosquos ministros suae virtutis deus praeficit. [24] Idem enim Iohannes non tantum angelus Christi vocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernamChristo meo David praedicat. + quem + ipse Christus veniens adimplere prophetasdicit ad Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum viaseius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passummnuntiabat. [25] Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suumconfirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eumiusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut etIesus appellaretur. [26] Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuitChristus, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Etnascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice ascendet et requiescet in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis,spiritus consilii et virtutis, spiritus timoris dei implebit illum. [27] Neque enim ulli hominumuniversitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem adgloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicetinde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo David, sicuti apudRomanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam,[ut] qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem [esset] exhibiturus an venerit, [28] atque ita ishomo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui venit. De hoc enim propheta dicit:Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ovis ad victimam ductusest et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit nequeclamavit neque audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, Israelis fidem,non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, nonrestinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam quipraedicabatur. [29] Oportet itaque actum Christi eius qui venit ad scripturarum regulamrecognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic <sit> dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam:[30] Exclama, inquit, in vigore et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam et adnuntia plebimeae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt et cognoscerevias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam fecerit et iudicium dei non reliquerit etreliqua -- virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse venietet salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum videbunt et aures surdorumaudient et mutorum linguae solventur et claudus saliet velut cervus et cetera. [31] Quae operatumChristum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter opera eumlapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.
X[1] De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in Christum praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genusmortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependeritin ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. [2] Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et suspendetisin ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniammaledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quamdominus deus tuus dabit tibi in sortem. [3] Igitur non in hanc passionem Christum maledixit,sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorumsuorum suspenderetur in ligno. [4] Alioquin Christus qui dolum de ore suo locutusnon est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed utea quae praedicata sunt a prophetis per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et:Quae non rapueram tunc exsolvebam, et: Exterminaverunt manus meas et pedes, et: Miseruntin potum meum fel et in siti mea potaverunt me aceto, et: Super vestem meam miserunt sortem,sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. [5] Quae quidem omniaipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerenturde ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram sinude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam a deo quaereret. [6] Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibiportans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignumpassionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursumdemorer, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus in Aegyptumob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus venumdatus, aIuda cum traditur. [7] Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decoreius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae.Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christusin illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliismansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima -- nam et in antemna navisquae crucis pars est hoc extremitates eius vocantur --, unicornis autem mediostipite palus. [8] Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes etnunc ventilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc ventilabit per iudiciumdeiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. CumIacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. [9] Interpretatur enim spiritaliter sic:Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne veniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint visceramea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum interfecerunt et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. [10] Ceterum vanum, si posthomicidia iam ab eis commissa + aliis et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam veroMoyses quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amelech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibuspositis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoqueadversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesusvictoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculumIsraeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolusdesignabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a delictorumpeccantia ad crucis istius sacramenta intentus salvus efficiebatur? nam qui in illamtunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur. [11] Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnavit a ligno, expectoquid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non Christumqui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniampuer, inquit, natus est vobis et datus est vobis filius; quid novum, si non de filio deidicit? -- Et datus est vobis cuius imperium [initium] factum est super humerum ipsius.[12] Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus nova +? Sed solus novus rexaevorum Christus Iesus novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam inhumero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exindedominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuatquod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus eum a terravivorum et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missumest. Sic enim Christus revelavit panem corpus suum appellans, cuius retro corpusin pane prophetes nuntiavit. [13] Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satisiam poterit tibi facere vicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quaepropria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Salvum me fac,inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam, deapicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. [14] Quam crucem nec ipse David passusest nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionemquam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis vestri,probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod nonesset edicta qualis mors intellegatur per crucem evenisse nec alii deputandam fuissepassionem crucis quam cuius mors praedicabatur. [15] Nam mortem eius et passionemet sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi meiperductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et divites pro morte eius, quiascelus non fecit nec dolus in ore eius inventus est; et deus voluit eximere a morte animam eiuset cetera. [16] Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio. Nec sepultus enim estnisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius.Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum dividetspolia -- quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus? -- pro eo quod tradita estin mortem anima eius. Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortisrepensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum postmortem, utique post resurrectionem, consecuturum. [17] Nam quod in passione eiusaccidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit,inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram diesluminis et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem etimponam super lumbos vestros saccum et super omne caput calvitium et ponam eum quasiluctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris. [18] Hoc enim et Moyses initio primimensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israelis advesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est paschae azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit paschaesse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut primadie azymorum interficeretis Christum. [19] Et ut prophetiae implerentur, properavitdies vesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque itadies festos vestros convertit deus in luctum et cantica vestra in lamentationem.Post enim passionem Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit praedicataante per spiritum sanctum.
XI[1] Nam et pro istis meritis vestris cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat,et non solum in isto saeculo quae iam evenit, sed in die retributionis quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passionem Christi quem respuitisfuerit obsignatus. [2] Sic enim scriptum est: Et dixit ad me: fili hominis, vidisti quaeseniores Israelis faciunt, unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso?Quoniam dixerunt: non videt nos dominus, dereliquit dominus terram. Et dixit ad me:adhuc conversus videbis facinora maiora quae isti faciunt. [3] Et introduxit me ad limina ianuaedomus domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes et plangentes Thamuz.Et dixit dominus ad me: fili hominis, vidisti? Numquid modica domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt? Et adhuc visurus es adfectiones maiores eorum. [4] Et introduxit me in aedemdomus domini interiorem, et ecce in liminibus templi domini inter medium elam et intermedium altaris quasi viginti et quinque viri: posteriora sua dederunt ad templum domini etfacies suas contra orientem; hi adorabant solem. [5] Et dixit ad me: vides, fili hominis? Numquid pusilla domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt hic? Quoniam impleverunt impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes, et ego faciam cum indignatione mea; non parcetoculus meus, sed neque miserebor; et clamabunt ad aures meas voce magna et non exaudiameos, sed neque miserebor. [6] Et exclamavit in aures meas voce magna dicens: adproximavitvindicta civitatis huius. Et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua, et ecce sex viriveniebant a via portae altae quae aspiciebat ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis erat in manu eius. [7] Et unus vir in medio eorum indutus podere et zona saphiricirca lumbos eius, et introierunt et steterunt proximi altaris aerei, et claritas dei Israelisascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdival domus. [8] Et vocavit hominem qui indutuserat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum dominus: transi mediamHierusalem et scribe signum in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinoraquae fiunt in medio eorum, et in his dixit ad <me> audientem: ite post eum in civitatem etconcidite et nolite parcere oculis vestris, et ne misereamini senioris aut iuvenis aut virginis,et parvulos et mulieres interficite omnes ut perdeleantur, ad omnes autem super quos est[Tau] signum ne accesseritis, et a sanctis meis incipite. [9] Huius autem signi sacramentum,variis modis praedicatum, est in quo vita hominibus praestruebatur, in quod Iudaeinon essent credituri, sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Eiciemini deterra in qua introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem, et erit instabilitas vestigiipedis tui, et dabit tibi deus cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes utnon videant, et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos et non credes vitae tuae. [10] Itaque quoniam impletae prophetiae per adventum eius id est per nativitatemquam supra memoravimus et passionem quam evidenter ediximus, propterea etDaniel signari visionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculumomnium prophetatum adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enimadventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes. Unde firmissimedicit adventum eius signare visum et prophetiam. [11] Itaque ostendentes et numerumannorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpletarum probavimustunc venisse Christum id est natum, et septem et dimidiae ebdomadarum, quaesunt subdivisae in abscisione priorum ebdomadarum, -- intra quae tempora passumostendimus Christum atque ita LXX ebdomadibus conclusis et civitate exterminataet sacrificium et unctionem exinde cessare. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quod talis probaturqualis adnuntiabatur [ut] iam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudiciomaioris partis adversus Iudaeos elocuti sumus; neque enim in dubium deducantvel negent quae scripta proferimus, ut ex hoc quoque paria esse scripturis divinisnegare non possint, ut quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur. [12] Neque, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur,quae completa sunt etiam probarentur.
XII[1] Aspice universas nationes de voragineerroris humani exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius,et, si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmisdicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatemtuam et possessionem tuam terminos terrae. [2] Nec poteris alium dei filium dicere quamChristum aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam Iudaeamregnavit quam Christo qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut perEsaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculoscaecorum, utique errantium, solvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et dedomo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christumeveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.
XIII[1] Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christumqui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum qui praedicabatur, quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisseChristum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. [2] Sic enimscriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enimexiet dux qui pascet populum meum Israelem. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur? [3] Oportebat enim eum de tribuIuda et a Bethleem procedere. Animadvertimus autem nunc neminem de genereIsraelis in civitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in confinioipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum,id est propheta: [4] Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae -- id est quod bellitempore eis evenerit --, regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et desertaet subversa erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit:Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloriam dei patris,et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem prohibitis ingredi in terram vestram de longinquo eam oculistantum videre permissum est; anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quodtempore excidii sui passi sunt. [5] Quomodo igitur nascetur dux de Iuda et quatenusprocedet de Bethleem, sicuti divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullusomnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasciChristus? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit undeunguetur? [6] Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit -- dicit enimexterminabitur --, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu dequo reges unguebantur. [7] Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui nasceturin Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullusomnino sit in Bethleem? [8] Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum secundum prophetas etpassum et in caelis iam receptum et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. [9] Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic:civitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui deBethleem et de tribu Iuda esset processurus. [10] Unde et manifestum est, quod civitassimul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet secundum scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populumcontumacem et contradicentem mihi, qui ambulant via non bona sed post peccata sua. Item inpsalmis: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsiautem contemplati sunt et viderunt me, et: In siti mea potaverunt me aceto. [11] Haec David passusnon est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est: manuset pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse Davidregnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructumpraedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra virgo nondum pluviis irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est,ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est; et lignum, inquit,tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis,sed lignum passionis Christi unde vita pendens a vobis credita non est. [12] Hoc enimlignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcavit unde populusqui siti periebat in eremo bibendo revixit, sicuti nos qui de saeculi calamitatibusextracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino probati, lignopassionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum reviximus.[13] A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt dii; populusautem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expavit caelum super isto.Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. [14] Et horruit, inquit, plurimum nimis. Et quando horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoquecontremuit et sol media die tenebricavit et velum templi scissum est et monumentadirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliqueruntfontem aquae vitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere. [15] Indubitate non recipiendo Christum fontem aquae vitae lacus contritos coeperunt habere,id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi qui estverum dei templum. [16] Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros praedicat propheta dicens: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis; servientes mihipotabuntur, vos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomenvestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem qui serviunt mihinomen nominabitur novum quod benedicetur in terris. [17] Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Namcum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliitferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petuntab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. [18] Atqueita [Helisaeus] accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat, ferrumstatim supernatavit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est.Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. [19] Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroriset a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod perierat olimper lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae propter divinam religionem; [20] alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, pluresvero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaacfilius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. [21] Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficiendaservabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibuscrucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. [22] Hic enim Pilato interroganti nihil locutus est;in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit?Quare? Quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu,cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vitaeius. [23] Cur ita? Quia post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta estcaeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripietet liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, cuius nequenativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt: de terra in caelos eum recepit,unde et venerat ipse spiritus ad virginem. [24] Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum quem totmodis adprobavimus venisse, recognoscant [Iudaei] exitum suum quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt etinterfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est exquo gentes nos dilucidati pectora per Christi veritatem proiecimus idola, videntIudaei et quod sequitur expunctum. [25] Tulit enim dominus Sabaoth a Iudaeis et abHierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos deigratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id estcaelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. [26] Fecerat enim spinas ex quibusChristum coronaverat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannemfuerunt et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi: [valetudines ab Israelecurare] desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen dominiper ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen domini blasphematurin gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suaevisitationis venientem, facta est terra eorum deserta et civitates eorum igni exustae;regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis devorantibus derelicta est filiaSion tamquam specula in vinea, velut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israeldominum non cognovit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et adindignationem provocavit sanctum Israelis. [27] Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet. Ex quo probamus machaeramChristum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eispostulat a patre dicens: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis; in anxietate dormietis.[28] Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inveniamus et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter ChristumIudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordinetemporum. [29] Aut si nondum venit Christus propter quem haec passuri praedicabantur,cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie<non> est? Ubi civitates exurendae quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis quaeiam extorris est? Redde statum Iudaeae quem Christus inveniat et alium contendevenire.
XIV[1] Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christihabitus a prophetis demonstratos, totidem adventus eius praenotatos: unum inhumilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam deduci habebat ettamquam agnus ante tondentem sine voce sic non aperiens os, ne aspectu quidemhonestus. [2] Adnuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terrasitienti, et non erat ei species neque gloria, et vidimus eum et non habebat speciem nequedecorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga positus etsciens ferre infirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis et minoratusab eo modicum citra angelos,vermem se pronuntians et non hominem, ignominiamhominis et abiectionem populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petrascandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatusin consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quaeimaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo secundo adventueius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniens venit usque adveterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum; et data estei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria serviens illi et potestas illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. [5] Tunc scilicetspeciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum-- tempestivus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia [inquit] in labiis tuis,propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissimetempestivitate et pulchritudine tua --, cum et pater, posteaquam diminuit illum modicumquid citra angelos, gloria et honore coronavit illum et subiecit omnia sub pedibuseius. [6] Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus adtribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanaeconstitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia et nativitatemeius, inquit Esaias, quis enarrabit? [7] Sic et apud Zachariam [ait] in persona Iesu, immo et in ipsius nominis sacramento verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur: primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cumet diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris qui eum etiam postbaptismum temptaverat, dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere etmitra et cidari munda id est secundi adventus, quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. [8] Nec poteritis eum Iosedech filium dicere qui nulla omnino vestesordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec umquam sacerdotali munereprivatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi sacerdos qui primo adventu suohumanae formae et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse effectusetiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutuspodere sacerdos in aeternum dei patris nuncupatur. [9] Sic enim et duorum hircorumqui ieiunio offerebantur faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinemChristi qui iam venit ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundemdomini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet aquibus et laesus est; unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et consputatus et convulsus et compunctus a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatusveste et consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra civitatem crucifixusest; alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datussecundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatissacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi viscerationequadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. [10] Igitur quoniam primus adventuset plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundusvero et manifestus et deo dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt eum solum intuentes id est secundum qui est in honore et gloria non inmeritodecepti sunt circa obscuriorem certe indigniorem id est primum. Atque ita inhodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dumignorant in humilitate primum fuisse venturum. [11] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probaturqualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum [intellegamus] et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modoevenissent quae in adventu eius futura praedicabantur. [12] Igitur si universas nationesde profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christumeius cernitis, -- quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis statimvobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret dicentis:Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteritis in istam praedicationem magis David filiumSolomonem vindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae David filiopromissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo filio dei qui totumiam orbem evangelii sui radiis inluminavit. [13] Denique et thronus in aevum magisChristo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeliregnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant et populihodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. [14] Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem suntprophetata. [Explicit...]
|