M. TVLLI CICERONIS
PRO L. FLACCO ORATIO

[1] Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset? [2] Sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. <Flacci> pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. Etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum. [3] Sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. Si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. Non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt. [4] Quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. An equites Romanos? Indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis. [5] Condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? Rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem * * *

 

Fragmenta Scholiasae Bobiensis

[1] Strangulatos maluit dicere.

[2] Quid sibi meus necessarius Caetra voluit?

[3] Quid vero Decianus?

[4] Vtinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex parte * * *

[5] Di, inquam, immortales Lentulum * * *

 

Fragmenta Mediolanense

* * * externum cum domestica vita naturaque constaret. Itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque * * *

 

Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. Quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. Quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. Quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f . . . no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? Etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus * * *

 

Fragmenta Scholiasae Bobiensis

[6] Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis * * *

[7] Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.

[8] Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus.

[9] Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.

[10] M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.

[11] Idem novum bellum suscepit atque confecit.

[12] Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.

 

[6] Hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa nulla est. Bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. Praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. At vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. Per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? <Cum> in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio-- quae tamen solet esse falsa--sed iracundiae vox aut doloris? [7] Et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? [8] Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt, quem vos praesentes constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae civem iudicastis. [9] De quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. [10] Vnde illud est: 'da mihi testimonium mutuum'? num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. Itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant. Numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! [11] Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! Tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem.

Hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. Itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur. [12] Vos autem in privatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! Num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. Sed propius accedam; de his vestris testibus dicam.

[13] Vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo! Comitatum dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, qui sumptus, quanta largitio! Quae quamquam utilia sunt causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. Itaque hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus. [14] Sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. Adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commoveret. [15] Sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore multitudinis concitatae.

O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt; quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt. [16] Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis temeritate administrantur. Itaque ut hanc Graeciam quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate eiciebant. [17] Quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? Caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus. Data Laelio contio est. Processit ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt manus; psephisma natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis? Ego testis a Sicilia publice deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus. [18] Qua re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices, videndum est, sintne haec testimonia putanda.

Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum, postulat contionem, locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam benignitate prolectat. Opifices et tabernarios atque illam omnem faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non potuerit? [19] Mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis.

[20] * * * In aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. Duae rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. Quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite.

 

Litterae Pompei et Hypsaei.

Satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus. [21] Sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo lex ad praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur. Ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit; at obsignantur corruptae. Quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur? Quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis solet? Nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. Hoc vero quid est? [22] Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. De subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. An quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?' [23] Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'Te rogo' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? Quid ego autem defensor rogem? Nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. Qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? In hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. Quid dicam in ignotum? Querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. Propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. Intrabo etiam magis. Qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus. [24] Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda videantur.

Si quem infimo loco natum, nullo splendore vitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. [25] Sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur? [26] Quod quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.

[27] Etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Graecorum. Classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. Quod nos factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit. Licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis discesserit.

 

Senatvs consvltvm.

Proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? Equidem existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum fuisse. [28] Haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent. Quaeritur enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis. Quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'Nulli erant praedones.' Quid? nullos fore quis praestare poterat? 'Minuis,' inquit, 'gloriam Pompei.' Immo tu auges molestiam. [29] Ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. Quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum fuisse? [30] Quid? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid? postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata? Quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis in <populi Romani> potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri contineri. [31] Quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset. Idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. Quid? si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur? Quid si etiam occisus est a piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'At neminem cepisti.' Quam multi orae maritimae clarissimi viri praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conversione. [32] Reliquum est ut quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. Num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? Hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. In quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione aequabili sumptus? Dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num potuit parcius? Discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. Qui cum <in> omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. Neque est adhuc tamen ea summa completa. [33] 'Non refert.' Vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. Qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. Equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. Aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. Denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.

[34] Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat praeco voce maxima legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant <ceteri>. Etiamne praeconem mentiri coegisti? Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum praetereundas puto. Dixit publice data drachmarum ccvi. Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. Quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare. [35] Ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. Potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. Audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'Non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' Cedo tabulas. 'Non deportavi.' Fratres saltem exhibe. 'Non denuntiavi.' Quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus? [36] Idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. Cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit. Nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. Tu vero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. Das enim mihi quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.

[37] Equidem in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. Haec quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. Nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse vidimus. [38] Hic ego, iudices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem, vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri. Nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commorabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.

[39] Venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad Speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt! Sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. Si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. Bellissimum putarunt dicere amissas. [40] Quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. Non sinunt. Supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. Hoc vero ferri nullo modo potest. Qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? Atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. Qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae? Atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna fre- [41] quentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. Facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. Homini enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum obiecisti. Cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. At istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat. Sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.

[42] Caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis iudiciis victus est. [43] Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus est. Nam princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. Hi tres etiam aerari nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam servos novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite venissent. Decreto scribendo primum video adfuisse Lysaniam, cuius fratris bona, quod populo non solvebat, praetore Flacco publice venierunt. Praeterea Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecuniae publicae est condemnatus. Dicunt se Flacco et eis qui simul essent drachmarum ccicc icc dedisse. [44] Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero deductus est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. Nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris.

45] Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? Non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est? Custos T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. [46] Atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.

Fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. Ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. Hic hercule 'cornici oculum,' ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Eius enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum. [47] Habebat enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis, quos dimidio redderet stultiores quam acceperat; neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. Itaque cum Roma clam esset profectus multosque minutis mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse. Interim, neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; hunc aestuantem et tergiversantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa cognoscitur. [48] Nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. Fecit eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae, probris omnibus maledictisque vexat. Sed cum se homo volubilis quadam praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus obmutuit. Itaque recuperatores contra istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc ductus est.

[49] Habetis et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. Atque is ab Hermippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus Flacco successisset. Ad quem adiit causamque ita detulit, recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudicavisse. Frater meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. Recusavit et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata stari ostendit placere. [50] Iterum iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. Qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, causam totam reliquit. Satisne vobis, iudices, videor ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum universo genere confligere?

[51] Venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. Abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium <nondum> dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. Itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit. Totum enim convertet atque alia finget. Quam ob rem et ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.

[52] Venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. Quae si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. Nunc vero quid putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? Nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? Huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? Non est ita, iudices, non est profecto. [53] Vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinatius. Qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem civitatis. Sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo.

Sed exponam quid in re <sit> ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis. [54] Erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. Hinc totum odium, hinc omnis offensio. Quo cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata. [55] Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. Cupio audire. 'Non,' inquit, 'dicimus.' Quid igitur? 'Delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' [56] Quid tum? 'Hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' Iam id videro, sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. Quid hoc impudentius dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis. [57] Quae civitati facta est iniuria? At moleste fert civitas. Credo; avolsum est enim praeter spem quod erat spe devoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; non enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. At accusat verbis gravissimis. Non civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati. Quo loco etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, quae levitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa valeat oratio. Hic, in hac gravissima et moderatissima civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis! Quid vos fieri censetis Trallibus? an id quod Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent. [58] Qua re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet. Vobis autem est confitendum, si consiliis principum vestrae civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa separare. [59] At enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis patri Flacco licuisse necne? Si licuit <uti>, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit auferre. Ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? [60] Quae quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret; revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos, nominis prope Romani memoriam cum vestigio <omni> imperi non modo ex sedibus Graecorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. [61] Vnum atque idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat. Liceat haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? Nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt. In hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt? Aspiciant hunc florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant suam.

[62] Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. [63] Adsunt Lacedaemonii, cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. Adsunt ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello praefuit. Neque vero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum <tribunum> militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari. [64] Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, ut <Graecorum cupiditati> Graecorum auxilio resistamus.

Quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint vere? quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. Atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam teneret. [65] Quam ob rem quaeso a vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. Namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? Quid? de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum periculo experiri velis, in Care id potissimum esse faciendum'? Quid porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur? Nam quid ego dicam de Lydia? Quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset? Quam ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio standum esse de vobis? [66] Equidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, vestris animis et cogitatione comprendere.

Sequitur auri illa invidia Iudaici. Hoc nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. Ob hoc crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit manus, quanta concordia, quantum valeat in contionibus. Sic submissa voce agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo. [67] Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. Quis est, iudices, qui hoc non vere laudare possit? Exportari aurum non oportere cum saepe antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. Huic autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis summae fuit. At Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil attigit. [68] In primis hoc, ut multa alia, sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. Non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri pondo c paulo minus per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramytii <c> per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum. [69] Auri ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. Stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperi, gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.

[70] Quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. Quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? Negotiaris in libera civitate. Primum patere me esse curiosum. Quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? Annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. Longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. [71] Verum esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? Otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes. Cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? Cur his per te frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? Homines sunt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque meliores. In hisce agris tu praedia habere voluisti. Omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses. [72] Verum esto; Catonis est dictum 'pedibus compensari pecuniam.' Longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset. Sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. Emisses. Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. Huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. [73] Num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? Sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. Exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra <quidem>, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde. [74] Haec Flacco non probasse te miraris? Cui, quaeso, tandem probasti? Emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. Tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. Adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. Qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! Condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. Num restituis? Defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant, reiciunt. At qui homines? Pergameni, laudatores tui. Ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. Num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea? At ne ipsi quidem dicunt.

[75] Vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. Haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. At Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuventutis' appellant. Qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt. [76] Quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum, praestantissima sapientia, singulari ingenio'? Mihi crede, ludebant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti? <Ipsi> igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decrevit. Apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret! [77] Flaccum iniuria decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. At istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. Sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? Cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? Quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes. Nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. [78] 'Decrevit Flaccus.' Num aliud atque oportuit? 'In liberos.' Num aliter censuit senatus? 'In absentem.' Decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum.

 

Senatvs consvltvm et decretvm Flacci.

Quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? Num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus <es>? quas ea de muliere ad me datas apud . . . requisivit. Recita.

 

Litterae Q. Ciceronis.

[79] Quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum <non> detulerunt, apud Orbium acta non sunt, ad Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? At haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua; [80] illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. In qua tribu denique ista praedia censuisti? Commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. Verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. Census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. Eam opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto. Census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. Possidet enim ea mancipia Amyntas. Ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. Constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . . [familiam. Responsum est, eius fatca non videri. Idem visum est postea Flacco, cum rem cognosceret. Itque decrevit.]

[81] Habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. Nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' Sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? Si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit. [82] Non est, mihi crede, corruptus. Quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? Cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? Nimirum illud est quod ipse suspicatur. Invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut . . . fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. Sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, [83] ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. Et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? Nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? Quam partem causae tibi daremus? An ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? Quid? nos non videbamus? Habitare una? Quis hoc nescit? Tabulas in Laeli potestate fuisse? Num dubium est? An ne vehementer, ne copiose accusares? Nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.

[84] At enim Androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. In quo quid reprehendas scire cupio. Quod falsum intenderit? Qui doces? 'Ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! Quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'In manum,' inquit, 'convenerat.' Nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Coemptione? Omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices. [85] Relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. Si quis eas suas esse dixisset, concessisses? Tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? At istius hereditatis iam Globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. Non igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt. [86] Atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. Cur tandem, M. Lurco, non oportet? Extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. An legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? 'Doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. [87] Sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiae suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! Sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis laudare videamur. [88] Litteras misit de vilico P. Septimi, hominis ornati, qui vilicus caedem fecerat; Septimium ardentem iracundia videre potuistis. In Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit; hostis est Lurco. Quid igitur? hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? an simultates nescio quas cum libertis vestris Flaccus exercet? an vobis in vestris vestrorumque causis severitas odio est, eandem laudatis, cum de nobis iudicatis?

At iste Andro spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit. [89] Quid si veniat? Decisionis arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore vir, qua fide, qua religione! obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? Quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, videmurne non solum avaritiae crimen effugere sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? Communem enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. Quod statuerat facere adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.

[90] At Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. Non adest. Quo modo igitur dicit? Epistulam mater eius profert et alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. Ergo is cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus probabit? At qui vir! quam non amicus suis civibus! qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare. [91] Quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam praeclara carere, adire periculum navigandi? quasi bona comesse Romae non liceret. Nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. At fructus isti Trallianorum Globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo. [92] Cur Albanum venire iubet, cur matri praeterea blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in provincia. Mater negat. 'Venisset,' inquit, 'si esset denuntiatum.' Tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent victi. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de epistulis istis indicavit? Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse narravit? [93] An etiam scripsit oratu tuo? At vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?

[94] Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo? quam vos universam in hoc iudicio vestris, <vestris> inquam, umeris, iudices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. Gravia iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. Non putant satis conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis detruserint. [95] Oppressus est C. Antonius. Esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est. Iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. Quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis? [96] Litemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. Nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. Quae si per alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. Etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis. [97] Qua re, si quis illuc me vocat, venio; populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. Vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant, servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et civis, quin potius de praemiis meis quam de poena cogitandum putet.

O di immortales! quid hoc miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias pertimescimus! [98] M'. Aquilium patres nostri multis avaritiae criminibus testimoniisque convictum, quia cum fugitivis fortiter bellum gesserat, iudicio liberaverunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui, quia consul fortis constansque fuerat, incolumis est rei publicae conservatus. Defendi item consul L. Murenam, consulem designatum. Nemo illorum iudicum clarissimis viris accusantibus audiendum sibi de ambitu putavit, cum bellum iam gerente Catilina omnes me auctore duos consules Kalendis Ianuariis scirent esse oportere. Innocens et bonus vir et omnibus rebus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est, A. Thermus. Quanta rei publicae causa laetitia populi Romani, quanta gratulatio consecuta est! Semper graves et sapientes iudices in rebus iudicandis quid utilitas civitatis, quid communis salus, quid rei publicae tempora poscerent, cogitaverunt. [99] Cum tabella vobis dabitur, iudices, non de Flacco dabitur solum, dabitur de ducibus auctoribusque conservandae civitatis, dabitur de omnibus bonis civibus, dabitur de vobismet ipsis, dabitur de liberis vestris, de vita, de patria, de salute communi. Non iudicatis in hac causa de exteris nationibus, non de sociis; de vobis atque de vestra re publica iudicatis. [100] Quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini. Etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam partem eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provinciam Ciliciam, <provinciam> Hispaniam, provinciam Cretam; Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua vita defendet. [101] Et, si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic vobis videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus populique Romani praeclara et vera laudatio. [102] O nox illa quae paene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur, cum ego te, Flacce, caelum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuae fidei optimae et spectatissimae salutem urbis et civium commendabam! Tu tum, Flacce, praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei publicae pestem deprehendisti, tu periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me et ad senatum attulisti. Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu, quae a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo viro, quemquam bonum putaret umquam non salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonae illae Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem vere natalem huius urbis aut certe salutarem appellare possum. [103] O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! Qui tum animus L. Flacci — nihil dicam enim de me — qui amor in patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! Sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. Ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. <O> mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. Putavi, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem certe caram futuram. [104] Ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. Quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, <cum> illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?

Sed cetera sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis. [105] Nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. Si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? Quod si talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. Sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis. [106] Huic, huic misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio vivendi praecepta dabitis. Cui si patrem conservatis, qualis ipse debeat esse civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. Qui vos, quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere possit ex maerore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim dignitatem. Miseremini familiae, iudices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae reservate.

 

FRAGMENTA

Arusianus Messius GL [7.458K [fr1]: quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?

Hieron. Ep. [10.3] [fr2]: ingenita levitas et erudita vanitas.


Hosted by uCoz