Index  Chapters  Previous Next 

Paul to Timothy I


1:1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

1:2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

1:3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

1:7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

1:8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

1:10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

1:11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

1:12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

1:15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

1:17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

2:1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

2:2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate

2:3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo

2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

2:5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus

2:6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

2:7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

2:8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

2:10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

2:11 mulier in silentio discat cum omni subiectione

2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio

2:13 Adam enim primus formatus est deinde Eva

2:14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit

2:15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat

3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem

3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum

3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate

3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit

3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli

3:8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes

3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura

3:10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes

3:11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

3:12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus

3:13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu

3:14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito

3:15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

3:16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

4:1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

4:3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

4:4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

4:5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

4:6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es

4:7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

4:8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

4:9 fidelis sermo et omni acceptione dignus

4:10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

4:11 praecipe haec et doce

4:12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

4:13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae

4:14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

4:15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

4:16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

5:1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres

5:2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

5:3 viduas honora quae vere viduae sunt

5:4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo

5:5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die

5:6 nam quae in deliciis est vivens mortua est

5:7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint

5:8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

5:9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor

5:10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

5:11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt

5:12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt

5:13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet

5:14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan

5:16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat

5:17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina

5:18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua

5:19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus

5:20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

5:21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

5:22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

5:23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

5:24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

5:25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

6:1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

6:2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare

6:3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae

6:4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae

6:5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

6:6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

6:7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

6:8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

6:9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem

6:10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

6:11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

6:12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

6:13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

6:14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

6:16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

6:17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

6:18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

6:20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

6:21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum


Next: Paul to Timothy II

Hosted by uCoz