Index  Chapters  Previous Next 

First Book of Macabees


1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae

1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius

1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum

1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

1:18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

1:19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi

1:20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti

1:21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

1:22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

1:23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

1:24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

1:25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

1:26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum

1:27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

1:28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant

1:29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem

1:30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

1:31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

1:32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel

1:33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu

1:34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

1:35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

1:36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

1:37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

1:38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel

1:39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

1:40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam

1:41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum

1:42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum

1:43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

1:44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

1:45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

1:46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae

1:47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

1:48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

1:49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

1:50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

1:51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

1:52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

1:53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

1:54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

1:55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

1:56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis

1:57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

1:58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

1:59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

1:61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

1:62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare

1:63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi

1:64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

1:65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

1:67 et facta est ira magna super populum valde

2:1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin

2:2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis

2:3 et Simeon qui cognominabatur Thasi

2:4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus

2:5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus

2:6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem

2:7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum

2:8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis

2:9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum

2:10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius

2:11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla

2:12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes

2:13 quo ergo nobis adhuc vivere

2:14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde

2:15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere

2:16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt

2:17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus

2:18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis

2:19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius

2:20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum

2:21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei

2:22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via

2:23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis

2:24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram

2:25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit

2:26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi

2:27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me

2:28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate

2:29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum

2:30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala

2:31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi

2:32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum

2:33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis

2:34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum

2:35 et concitaverunt adversus eos proelium

2:36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta

2:37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos

2:38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum

2:39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde

2:40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra

2:41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis

2:42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege

2:43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum

2:44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent

2:45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras

2:46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine

2:47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum

2:48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori

2:49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis

2:50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum

2:51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum

2:52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam

2:53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti

2:54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni

2:55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel

2:56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem

2:57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula

2:58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum

2:59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma

2:60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum

2:61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur

2:62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est

2:63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet

2:64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis

2:65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater

2:66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi

2:67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri

2:68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis

2:69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos

2:70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

3:1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo

3:2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia

3:3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo

3:4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

3:5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

3:6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

3:7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

3:8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel

3:9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes

3:10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel

3:11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

3:12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus

3:13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

3:14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

3:15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

3:16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis

3:17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

3:18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis

3:19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est

3:20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

3:21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

3:23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

3:24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

3:25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

3:26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes

3:27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

3:28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

3:29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

3:30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

3:31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

3:32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

3:33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

3:34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem

3:35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

3:36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

3:37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

3:38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

3:39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis

3:40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

3:41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum

3:42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem

3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

3:44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

3:45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara

3:46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

3:47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

3:48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

3:49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

3:50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

3:51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos

3:53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

3:54 et tubis exclamaverunt voce magna

3:55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

3:56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

3:57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

3:58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra

3:59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum

3:60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

4:1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte

4:2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces

4:3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum

4:4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

4:5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

4:6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

4:7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium

4:8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

4:9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

4:10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie

4:11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel

4:12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso

4:13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda

4:14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum

4:15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

4:16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum

4:17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est

4:18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia

4:19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte

4:20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

4:21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium

4:22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum

4:23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas

4:24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius

4:25 et facta est salus magna in Israhel in illa die

4:26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant

4:27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex

4:28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

4:29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris

4:30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius

4:31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus

4:32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua

4:33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis

4:34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum

4:35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam

4:36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

4:37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion

4:38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta

4:39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem

4:40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum

4:41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta

4:42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei

4:43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum

4:44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret

4:45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud

4:46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis

4:47 et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

4:48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt

4:49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum

4:50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo

4:51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt

4:52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

4:53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt

4:54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis

4:55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis

4:56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis

4:57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas

4:58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium

4:59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio

4:60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt

4:61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae

5:1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde

5:2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi

5:3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

5:4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

5:5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

5:6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

5:7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

5:8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam

5:9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

5:10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

5:11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

5:12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

5:13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

5:14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec

5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

5:16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

5:17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin

5:18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum

5:19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

5:20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin

5:21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam

5:22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

5:23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna

5:24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

5:25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide

5:26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae

5:27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

5:28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

5:29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

5:30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

5:31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate

5:32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

5:33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

5:34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

5:35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni

5:36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

5:37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

5:38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

5:39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis

5:40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

5:41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

5:42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium

5:43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

5:44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae

5:45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae

5:46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

5:47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis

5:48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

5:49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

5:50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius

5:51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos

5:52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan

5:53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda

5:54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

5:55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis

5:56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt

5:57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt

5:58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam

5:59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam

5:60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

5:61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos

5:62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel

5:63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

5:64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes

5:65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu

5:66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

5:67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium

5:68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda

6:1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

6:2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

6:3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

6:4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

6:5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

6:7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

6:8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

6:9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

6:10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

6:11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

6:12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

6:13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

6:14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

6:15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

6:16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

6:17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

6:18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

6:19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

6:20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

6:21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

6:22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

6:23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

6:24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

6:25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

6:26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

6:27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

6:28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

6:29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

6:30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

6:31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

6:32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

6:33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

6:34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

6:35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

6:36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

6:37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

6:38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

6:39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

6:40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

6:41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

6:42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

6:43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

6:44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

6:45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

6:46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

6:47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

6:48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

6:49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

6:50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

6:51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

6:52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

6:53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

6:54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

6:55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

6:56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

6:57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

6:58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

6:60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

6:61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

6:62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

6:63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

7:1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic

7:2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum

7:3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

7:4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui

7:5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

7:6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

7:7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum

7:8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

7:9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel

7:10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo

7:11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno

7:12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt

7:13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem

7:14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos

7:15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

7:16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

7:17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

7:18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt

7:19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit

7:20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

7:21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

7:22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel

7:23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes

7:24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem

7:25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus

7:26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum

7:27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis

7:28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace

7:29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam

7:30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius

7:31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama

7:32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David

7:33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege

7:34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

7:35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

7:36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt

7:37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant

7:39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae

7:40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit

7:41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia

7:42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius

7:43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio

7:44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt

7:45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus

7:46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

7:47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

7:48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna

7:49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar

7:50 et siluit terra Iuda dies paucos

8:1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus

8:2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

8:3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia

8:4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis

8:5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos

8:6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis

8:7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum

8:8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

8:9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his

8:10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem

8:11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

8:12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos

8:13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde

8:14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea

8:15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant

8:16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos

8:17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

8:18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel

8:19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt

8:20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros

8:21 et placuit sermo in conspectu eorum

8:22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis

8:23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

8:24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum

8:25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno

8:26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes

8:27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

8:28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

8:29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum

8:30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt

8:31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos

8:32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque

9:1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis

9:2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

9:3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

9:4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

9:5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

9:6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

9:7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

9:8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

9:9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

9:10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae

9:11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

9:12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

9:13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam

9:14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

9:15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

9:16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo

9:17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

9:18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt

9:19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin

9:20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos

9:21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel

9:22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

9:23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

9:24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

9:25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

9:26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

9:27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel

9:28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae

9:29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae

9:30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

9:31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui

9:32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere

9:33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar

9:34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem

9:35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

9:36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea

9:37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

9:38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

9:39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

9:40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

9:41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

9:42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis

9:43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa

9:44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

9:45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi

9:46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

9:47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

9:48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem

9:49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

9:50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

9:51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel

9:52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

9:53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

9:54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere

9:55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

9:56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

9:57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

9:58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

9:59 et abierunt et consilium ei dederunt

9:60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

9:61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos

9:62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam

9:63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit

9:64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

9:65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

9:66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus

9:67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

9:68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis

9:69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

9:70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

9:71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius

9:72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius

9:73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel

10:1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic

10:2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium

10:3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum

10:4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos

10:5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius

10:6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei

10:7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

10:8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum

10:9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis

10:10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem

10:11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt

10:12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides

10:13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

10:14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium

10:15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt

10:16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum

10:17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens

10:18 rex Alexander fratri Ionathae salutem

10:19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster

10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos

10:21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa

10:22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

10:23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui

10:24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio

10:25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem

10:26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus

10:27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum

10:28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes

10:29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

10:30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

10:31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint

10:32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam

10:33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum

10:34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo

10:35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa

10:36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni

10:37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda

10:38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis

10:39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

10:40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt

10:41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

10:42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

10:43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant

10:44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis

10:45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea

10:46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde

10:47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus

10:48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium

10:49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

10:50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die

10:51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens

10:52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

10:53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius

10:54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

10:55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum

10:56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti

10:57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo

10:58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria

10:59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi

10:60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum

10:61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex

10:62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

10:63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione

10:64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

10:65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus

10:66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia

10:67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum

10:68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam

10:69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

10:70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus

10:71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum

10:72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

10:73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi

10:74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium

10:75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam

10:76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen

10:77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum

10:78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt

10:79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte

10:80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam

10:81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum

10:82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

10:83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

10:84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni

10:85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum

10:86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

10:87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa

10:88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan

10:89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem

11:1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

11:2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

11:3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

11:4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

11:5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

11:6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

11:7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

11:8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

11:9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

11:10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere

11:11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius

11:12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius

11:13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae

11:14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

11:15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

11:16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

11:17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

11:18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

11:19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

11:20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

11:21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem

11:22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

11:23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo

11:24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius

11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

11:26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

11:27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

11:28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

11:29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes

11:30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum

11:31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

11:32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem

11:33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

11:34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum

11:35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur

11:36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

11:37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri

11:38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius

11:39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

11:40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis

11:41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel

11:42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

11:43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

11:44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

11:45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

11:46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare

11:47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

11:48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

11:49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

11:50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem

11:51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

11:52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius

11:53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde

11:54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

11:55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

11:56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

11:57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

11:58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

11:59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti

11:60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

11:61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas

11:62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

11:63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

11:64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

11:65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

11:66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium

11:67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

11:69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium

11:70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus

11:71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

11:72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt

11:73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem

12:1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

12:2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

12:3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

12:4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace

12:5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis

12:6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

12:7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

12:8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

12:9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

12:11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

12:12 laetamur itaque de gloria vestra

12:13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

12:14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis

12:15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

12:16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

12:17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae

12:18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

12:19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

12:20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

12:21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

12:22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

12:23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis

12:24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

12:25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

12:26 et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

12:27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

12:28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

12:29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

12:30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

12:31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

12:32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

12:33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

12:34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

12:35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

12:36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

12:37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

12:38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

12:39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

12:40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

12:41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan

12:42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

12:43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi

12:44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

12:45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

12:46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam

12:47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

12:48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

12:49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

12:50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium

12:51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno

12:53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

12:54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum

13:1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

13:2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

13:3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus

13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus

13:5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

13:6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis

13:7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

13:8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui

13:9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus

13:10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

13:11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse

13:12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

13:13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

13:14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos

13:15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum

13:16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

13:17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem

13:18 quia non misit argentum et pueros propterea periit

13:19 et mentitus est et non dimisit Ionathan

13:20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant

13:21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

13:22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

13:23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius

13:24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam

13:25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

13:26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos

13:27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante

13:28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

13:29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare

13:30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

13:31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

13:32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra

13:33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

13:34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

13:35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

13:36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem

13:37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus

13:38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis

13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

13:40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

13:41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel

13:42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum

13:43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

13:44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

13:45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

13:46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

13:47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

13:48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

13:49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

13:51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel

13:52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia

13:53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

13:54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

14:1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem

14:2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se

14:3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam

14:4 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus

14:5 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris

14:6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem

14:7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei

14:8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum

14:9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli

14:10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae

14:11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna

14:12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret

14:13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis

14:14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum

14:15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum

14:16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde

14:17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea

14:18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius

14:19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae

14:20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem

14:21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum

14:22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam

14:23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti

14:24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus

14:25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius

14:26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion

14:27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel

14:28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra

14:29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam

14:30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum

14:31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum

14:32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia

14:33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos

14:34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis

14:35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum

14:36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati

14:37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem

14:38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium

14:39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna

14:40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose

14:41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis

14:42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia

14:43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro

14:44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea

14:45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit

14:46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista

14:47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus

14:48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri

14:49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius

15:1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti

15:2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

15:3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

15:4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

15:5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

15:6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

15:7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi

15:8 []

15:9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

15:10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

15:11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

15:12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

15:13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

15:14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

15:15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec

15:16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

15:17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum

15:18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

15:19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

15:20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

15:21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

15:22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci

15:23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

15:24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

15:25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

15:26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

15:27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

15:28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

15:29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

15:30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

15:31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

15:32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

15:33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

15:34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

15:35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

15:36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna

15:37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

15:38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

15:39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

15:40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem

15:41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex

16:1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus

16:2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens

16:3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit

16:4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

16:5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum

16:6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum

16:7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis

16:8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem

16:9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit

16:10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace

16:11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum

16:12 erat enim gener summi sacerdotis

16:13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos

16:14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath

16:15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros

16:16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius

16:17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis

16:18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa

16:19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona

16:20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

16:21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici

16:22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere

16:23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius

16:24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum


Next: Second Book of Macabees

Hosted by uCoz