Index  Chapters  Previous Next 

Paul to the Corinthians I


1:1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

1:2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu

1:5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia

1:6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi

1:8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi

1:9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri

1:10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia

1:11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt

1:12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

1:13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

1:14 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium

1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis

1:16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim

1:17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

1:18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est

1:19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

1:20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

1:21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

1:22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt

1:23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

1:24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

1:25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

1:26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

1:27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

1:28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

1:30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

1:31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

2:1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

2:2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

2:3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

2:4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

2:6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

2:8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

2:9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

2:10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

2:11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

2:12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

2:13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

2:14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

2:15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

2:16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

3:1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

3:2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

3:3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

3:4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

3:5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

3:6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

3:7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

3:8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

3:9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

3:10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

3:11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

3:12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

3:13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

3:14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

3:15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

3:16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

3:17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

3:18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens

3:19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

3:20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

3:21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

3:22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

3:23 vos autem Christi Christus autem Dei

4:1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

4:2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

4:3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

4:4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

4:5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

4:6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

4:7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

4:8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

4:9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

4:10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

4:11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

4:12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

4:13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

4:14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

4:15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

4:16 rogo ergo vos imitatores mei estote

4:17 ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

4:18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

4:19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

4:20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

4:21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

5:1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

5:2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit

5:3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est

5:4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

5:5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

5:6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

5:7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus

5:8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

5:9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis

5:10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse

5:11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

5:12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis

5:13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

6:1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

6:2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis

6:3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia

6:4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum

6:5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

6:6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles

6:7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini

6:8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus

6:9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

6:10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

6:11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

6:12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate

6:13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

6:14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam

6:15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit

6:16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una

6:17 qui autem adheret Domino unus spiritus est

6:18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

6:19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

6:20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

7:1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

7:2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

7:3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

7:4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

7:5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

7:6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

7:7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

7:8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

7:9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

7:10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

7:11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

7:12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

7:13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

7:14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

7:15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

7:16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

7:17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

7:18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur

7:19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

7:20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

7:21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere

7:22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

7:23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum

7:24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

7:25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

7:26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

7:27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem

7:28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

7:29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

7:30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

7:31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

7:32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo

7:33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

7:34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro

7:35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi

7:36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

7:37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

7:38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit

7:39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

7:40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

8:1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

8:2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

8:3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

8:4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

8:5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

8:6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

8:7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

8:8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

8:9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

8:10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

8:11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

8:12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

8:13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

9:1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

9:2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

9:3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

9:4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

9:5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

9:6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

9:7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

9:8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

9:9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

9:10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

9:11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

9:12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

9:13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

9:14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

9:15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

9:16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

9:17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

9:18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

9:19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

9:20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

9:21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

9:22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

9:23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

9:24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

9:25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

9:26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

9:27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

10:1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

10:2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

10:3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

10:4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

10:5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

10:6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

10:7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

10:8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

10:9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

10:10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

10:11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

10:12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat

10:13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

10:14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

10:15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

10:16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

10:17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

10:18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

10:19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

10:20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

10:21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

10:22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

10:23 omnia licent sed non omnia aedificant

10:24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius

10:25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

10:26 Domini est terra et plenitudo eius

10:27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

10:28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

10:29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia

10:30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

10:31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

10:32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

11:1 imitatores mei estote sicut et ego Christi

11:2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

11:3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

11:4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

11:5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

11:6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

11:7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

11:8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

11:9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

11:10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

11:11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

11:12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

11:13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum

11:14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

11:15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

11:16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei

11:17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

11:18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

11:19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

11:20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

11:21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

11:22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

11:23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

11:24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

11:25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

11:26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

11:27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

11:28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

11:29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

11:30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

11:31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur

11:32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

11:33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

11:34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

12:1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

12:2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

12:3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

12:4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

12:5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

12:6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

12:7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

12:8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

12:9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

12:10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

12:11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

12:12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

12:13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

12:14 nam et corpus non est unum membrum sed multa

12:15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

12:16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

12:17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

12:18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

12:19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

12:20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

12:21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

12:22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

12:23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

12:24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

12:25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

12:26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

12:27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro

12:28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

12:29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

12:30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

12:31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

13:1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

13:2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

13:3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

13:4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

13:5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

13:6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

13:7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

13:8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

13:9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

13:10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

13:11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

13:12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

13:13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

14:1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

14:2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

14:3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes

14:4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat

14:5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

14:6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

14:7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

14:8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

14:9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

14:10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

14:11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

14:12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis

14:13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

14:14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

14:15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

14:16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

14:17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur

14:18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

14:19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

14:20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

14:21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

14:22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

14:23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

14:24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

14:25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

14:26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

14:27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

14:28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

14:29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

14:30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

14:31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

14:32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

14:33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

14:34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

14:35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

14:36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

14:37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata

14:38 si quis autem ignorat ignorabitur

14:39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

14:40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

15:1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

15:2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

15:3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

15:4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

15:5 et quia visus est Cephae et post haec undecim

15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

15:7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

15:9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

15:10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

15:11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

15:12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

15:13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

15:14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

15:15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

15:16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

15:17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

15:18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

15:19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

15:20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

15:21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

15:22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

15:23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

15:24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

15:25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

15:26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

15:27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

15:28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

15:29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora

15:31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

15:32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

15:33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

15:34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

15:35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

15:36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

15:37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

15:38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

15:39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

15:40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

15:41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

15:42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

15:43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

15:44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

15:45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

15:46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

15:47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

15:48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

15:49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

15:50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

15:51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

15:52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

15:53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

15:54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

15:55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

15:56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

15:57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

15:58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

16:1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite

16:2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

16:3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

16:4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

16:5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

16:6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero

16:7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

16:8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

16:9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

16:10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

16:11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

16:12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

16:13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

16:14 omnia vestra in caritate fiant

16:15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

16:16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti

16:17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

16:18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

16:19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

16:20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

16:21 salutatio mea manu Pauli

16:22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

16:23 gratia Domini Iesu vobiscum

16:24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen


Next: Paul to the Corinthians II

Hosted by uCoz