Tertullianus. Adversus Valentinianos
 
 

 

Tertullianus

Adversus Valentinianos

I

[1] Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant, si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae officium est. confusio praedicatur dum religio adserveratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. [2] idcirco et aditum prius cruciant diutius initiant quam consignant, cum epoptas ante quinquennium instituunt ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur silentii officium; [3] attente custoditur quod tarde invenitur, ceterum tota in adytis divinitas, tota suspira epoptarum, totum signaculum linguae: simulacrum membri virilis revelatur. sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendeus, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et convicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes facili caritate ex divinae copiae occasione quia de multis multa succedere est Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. [4] si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio altum est aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmat. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. si comminus certes astuta simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante commitunt quam suos fecerint. habent artificium quo prius persuadeant quam edocent. veritas autem docendo persuadet non suadendo docet.

 

II

[1] Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum non etiam sapientes, quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque ingente, estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? nocentissimi autem qui non simplices sicut stultissimi qui non sapientes. [2] et tamen malim meam partem meliori sumi vitio, si forte. praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt; pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri nec infantes, id est simplices non erant; [3] repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. [4] in summa: Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare; illa et a primordio divinae pacis praeco, ille a primordio divinae imaginis praedo. its facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et prodere.

 

III

[1] abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in casca detrudat, per amfractus seriem suam evolvat; tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi figuram. [2] Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi, quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. [3] alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recordabitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis. [4] sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus felicitates infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit? [5] merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armavimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum primamque hanc victoriam auspicamur quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.

 

IV

[1] novimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur, abscesseruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte mutetur: testatio est ipsa mutatio. speraverat episcopatum Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogativa loca potitum indignatus, de ecclesia authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, [2] ad expugnandum conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus Colorbaso viam delineavit. eam postmodum Ptolomaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis (ut sensus et affectus, motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. [3] multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam cotidie supparare solemne est. [4] quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid novi adstruxerint revelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diversitatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis. etiam bona fide dicturos hoc ita non est et hoc aliter accipio et hoc non agnosco. varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.

 

V

[1] mihi autem cum archetypis erat limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum. nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderuntut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator; ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quemadmodum in isto optaverim adsequi; [2] aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat.

 

VI

[1] igitur hoc libello quo demonstrationem solum praemittentes illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo: quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formae; quorundam nec de sexu genera conveniunt; quorundam usitatior in Graeco notitia est. [2] itaque plurimum Graeca ponemus; significentiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca sed in lineis desuper notabuntur ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. quamquam distulerim congestionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari non erit delibatione transpunctatoria expugnatio. congressionis lusionem deputa, lector, ante pugnam; ostendam sed non imprimam vulnera. [3] si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa sic digna sunt revinci ne gravitate adornentur. vanitati proprie festivitas cedit. congruit et veritate ridere quia laetans, de aemulis suis ludere quia secura est. curandum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus. ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hoc modo incipiam.

 

VII

[1] primus omnium Ennius poeta Romanus caenacula maxima caeli simpliciter pronuntiavit elati situs nomine vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est. [2] etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium factus est mundus. [3] Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem αιωνα τελειον appellant; personaliter vero προπάτορα et προαρχήν etiam Bython quod in sublimibus habitanti minime congruebat. innatum immensum infinitum invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse dicatur. [4] sed ut sit expostulo nec aliud magis in hiuismodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et ut ita dixerim stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. [5] et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt in illa commendatissima quiete movere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc vice seminis in Sige sua velunt in genitablibus vulvae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio) Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per omnia. [6] denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo processit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior genitus quanto congruentius Protogenes vocaretur. ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam [7] quae si retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo vita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium universitatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat. [8] habes ogdoadem, tetradem duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.

 

VIII

[1] ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. [2] reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo: [3] in scholis Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum virum fortem peroraret venio (inquit) ad vos, optimi cives, de proelio cum Victoria mea, cum Felicitate vestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Maximus Triumphalis. et scholastici statim familiae Phosphori φευ acclamant. [4] audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei φευ. hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. videamus quae sint istorum privilegia numerorum quaternarii et octonarii et duodenarii. [5] interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur?

 

IX

[1] sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans, illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum volentis omnes in desiderium sui accendi. [2] itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duodecim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon viderit soloecismus,Sophia nomen est incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare. [3] sed enim sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in Nun solum de Patre gaudentem. ut vero impossibilia contendens Sophia frustra erat et vincitur difficultate et extenditur affectione; modico abfuit prae vi dulcendinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi. nec alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incursasset (quaedam et huic vis est: fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et Lytrotem et Carpisten. [4] ita Sophia periculo exempta et tarde persuasa de inclinata investigatione Patris, conquievit et totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper accederat exposuit.

 

X

[1] sed quidam exitum Sophia et restitutionem aliter somniaverunt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam; (pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.) dehinc in illo maerore ex semetipsa sola nulla opera coniugii concepit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere, sed et vultures feminas tantum aiunt. [2] et tamen sine masculo mater et metuere postremo ne finis quoque insisteret, haerere de ratione casus, curare de occultatione. remedia nusquam: ubi enim iam tragoediae atque comoediae a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem natum? dum in malis res est, suscipit convertit ad patrem, sed incassum enisa et vires deserebant, in preces succedit. tota enim propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. (quid? in causa mali tanti?) nullus tamen Sophiae exitus vacuit: [3] omnes aerumnae eius operantur, siquidem et illa tunc conflictatio in materiae originem pervenit. ignorantia, pavor, maeror substantiae fiunt. ibi demum pater motus aliquando quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua femina-marem, quia et de patris sexu ita variant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) vocari et Horotheten. [4] huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et dienceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam [5] malum, quod aiunt, foras. spiritalem tamen substantiam illam ut naturalem quendam impetum Aeonis sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.

 

XI

[1] igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum [2] aut femina erit Spiritus Sanctus et vulneratur a femina masculus. munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum vides quam rem plane et Innati coniectationem et idoneos efficere generandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque comprehendere non visu denique non auditu compotiri eius nisi per Monogenem. [3] et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse ne nos et illud! magis denotabo doctrinae perversitatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur expedire deum non apprebendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa. (4) apprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. [4] filium autem constituunt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosegui nossent et veram inducerentur quietem.

 

XII

[1] itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset si hodie maiorem cognovisset. [2] exinde refecti sunt et constabiliti sunt et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis, nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? videmus cotidie nauticorum lascivias gaudiorum. [3] itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones; unum iam omnes etiam forma nedum sententia, convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spirito Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. vane, opinor; si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, vacabat symbolae ratio quae ferme ex varietatis gratia constat. [4] unum omnes bonum conferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. [5] quam proprius fuit de aliquibus Osciae scurris Pancapipannirapiam vocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; si inter se, potest fiere, si vero Soteri consubstantivos ambigue enim positura inveni quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?

 

XIII

[1] continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nascentium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desiderio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticum antistatum. [2] quod superest, inquis, vos valete et plaudite. immo quod superest, inquam, vos erudite et proicite. ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam in libero ubi deus non est?

 

XIV

[1] namque Enthymesis sive iam Achamoth, quod abhinc scripta hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura. dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae, non etiam scientiae, forma. [2] et tamen cum aliquo peculio relinquitur, id erat odor incorruptibilitatis quo compos se casus sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate recurrit Christus in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. [3] accipit Christi a quo derelictam se statim senserat desiderium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere. quem si omnino non noverat ut invisibiliter operatum quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptavit et fortasse adprehendisset si non idem Horos qui matri eius tam prospere venerat nunc tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam Iao quasi porro quirites aut fidem Caesaris. [4] inde invenitur Iao in scripturis. ita depulsa quominus pergeret nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta ut passioni illi suae intricata multiplici atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore quod non perpetrasset inceptum, metu ne sicut luce ita et vita orbaretur, tum ignorantia. nec ut mater eius, illa enim Aeon, at haec pro conditione deterius insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum a quo vivificata fuerat et in hanc ipsam conversionem temperata.

 

XV

[1] age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materiam quam innatam volunt et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitavit. [2] audisti conversionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initiata sunt cetera; nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. [3] hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et venenatas ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles. [4] caelestes imbres pipiavit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus, proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recordans. eodem gaudii risu lumen effulsit. [5] cuius hoc providentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset vel ne cogeretur desertores suos supplicare.

 

XVI

[1] convertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus quem iam pigebat extra Pleroma proficisci vicarium praeficit. Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre universorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus. [2] ibidem adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae. dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum; quibus inde conceperat viribus occurit illi κυριε χαιρε. hic opinor susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. [3] sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua pervenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis pessima, de conversione passionalis. haec erat materia quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.

 

XVII

[1] abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata pudet sed aliter exprimere non est quodammodo subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali ad imaginem ipsam quam vi laetantis ex laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. [2] peperit denique et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum: unum materiale quod ex passione, aliud animale quod ex conversione, tertium spiritale quod ex imaginatione.

 

XVIII

[1] hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere ut et ipsa spiritalis; fere enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. [2] eo animo se unum ad animale convertit prolatis Soteris disciplinis. et primum quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgem et Regem universorum quae post illum, ab illo enim si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth a qua occulto, nihil sentiens eius et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur. [3] denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dextram commendant Patrem nuncupant, materialium vero quas ad laevam delegant Demiurgem nominent, Regem autem communiter in universitatem.

 

XIX

[1] sed nec nominum proprietas competit proprietati operum de quibus nomina cum deberet illa haec omnia vocitari a qua res agebantur nisi quod iam nec ab illa! cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam licet et invisibilem Demiurgo. eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret. Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas experimerent. [2] cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum: feminam Achamoth imaginem Patris, et ignarum matris Demiurgum multo magis Patris imaginem Nu non ignorantis Patrem, et angelos famulos simulacra dominorum? hoc est mulum de asino pingere et Ptolomaeum describere de Valentino.

 

XX

[1] igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplici substantiae illius detrusae, animalium et materialium. ex incorporalibus corpora aedificat gravia levia sublimantia et vergentia caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit; [2] unde et Sabbatum dictum est ab hebdomade sedis suae et Ogdoada mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem νοερους deputant et interdum angelos eos faciunt sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. [3] satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. plane mater sciebat; quidni suggerebat quae et effectum suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ipsa noluit esse nota, postea quaeram.

 

XXI

[1] interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et (quod magis rideas) etiam Spiritum Sanctum quasi marem Terram. ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam-ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat com pos de animalis scilicet census invalitudine spiritalia accedere ut se solum ratus contionaretur ego deus et absque me non est. [2] certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi videbatur etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitore?

 

XXII

[1] tolerabilior infamia est apud illos in diabolum vel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. [2] et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.

 

XXIII

[1] singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade sua; [2] magis diabolus in isto nobiscum convenit mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. [3] his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae passionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis eius excussam; credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.

 

XXIV

[1] cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram — quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccaverit sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare quia nusquam est: [2] si enim fusili et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur — materialis scilicet etsi non ex materia Demiurgus; similitudo autem animalis hoc enim et Demiurgus. [3] habes duos. interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

 

XXV

[1] inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat ne hoc quidem gnaro. (accipe industriam clandestinae providentiae huius.) [2] ad hoc enim et deposuerat et occultaverat ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animae derivaretur in choicum atque ita feturatum in corpore materiali velut in utero et adultum illic idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. [3] itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus quia non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantis αρχης, carnem materia. habes novum id est quadruplum Geryontem.

 

XXVI

[1] sic et exitum singulis dividunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero quem et dextrum appellant dubitatum eventum utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. [2] indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus: ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero quem mox a Demiurgo induit Christum, ceterum corporalem ex animali substantia sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam administrationis causa interim tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. materiale autem nihil in illo fuisse utpote salutis alienum quasi aliis fuerit necessarius quam egentibus salutem. et totum hoc ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis excipiant.

 

XXVI

[1] nunc reddo de Christo in quem tanta licentia Iesum inserunt quidem quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et Hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum filium naturalem denique animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatoria potius quam generatorio more processerit per ipsam non ex ipsa, non matrem eam sed viam passus. [2] super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum ne marceresceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quattuor eum substantiis stipant: spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inapprehensibilis. denique cum ad prehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati; [3] proinde nec matris semen admisit iniurias aeque insubditivum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi qui Achamoth formando substantivali non agnitionali forma Cruci, ed est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines surgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.

 

XXVIII

[1] interea Demiurgus omnium adhuc nescius etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur ne huius quidem operis sui intellegens--dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, semen, in Demiurgum--ubi adventum Soteris accepit propere et ovanter accurrit cum omnibus suis viribus centurio de evangelio et de omnibus inluminatus ab illo etiam suam discit quod successurus sit in locum matris. [2] ita exinde securus dispensationem mundi huius vel maxime ecclesiae protegendae nomine quanto tempore oportuit insequitur.

 

XXIX

[1] colligam nunc ex disperso ad concludendum quae de totius generis humani dispositione iusserunt. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates nacti occasionem distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae moralibus quoque differentiis tripertita. [2] Cain et Abel, Seth fontes quodammodo generis humani in totidem derivant argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt; animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt; spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel. [3] spiritalem enim ex Seth de obvenientia superducunt iam non naturam sed indulgentiam ut quos Achamoth de superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere salutaria; immutabilem enim et irreformabilem naturae pronuntiaverunt. id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praeverterant ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. [4] ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegere consueverat; quae nunc quoque si plenam atque perfectam notitiam apprehenderint istarum neniarum naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem immo omnimodo debitam.

 

XXX

[1] ideoque neo operationes necessarias sibi existimant neo ulla disciplinae mania observant martyrii quoque eludentes necessitatem qua volant interpretatione. hanc enim regulam animali semini praestitutam ut salutem quam non de privilegio status possidemus de suffragio actus elaboremus. nobis enim inscriptura huius seminis qui imperfectae scientiae sumus qua non norimus Theletum et utique abortui deputatur (quod mater illorum!). [2] sed nobis quidem vae si excesserimus in aliquod disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. [3] illi vero et de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent blandiente suis Achamoth quoniam et ipsa delinquendo proficit. nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendi. alioquin degenerem nec legitimum veritatis qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. et quid facient spadones quos videmus apud illos?

 

XXXI

[1] superest de consummatione et dispensatione mercedis: ubi Achamoth totani massam seminis sui presserit dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsione salutari absconderit donec totum confrequentetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis ipsa Achamoth de regione medietatis de tabulato secundo in summum transferetur restituta Pleromati. statim excinit compacticius ille Soter — Sponsus scilicet; ambo coniugium novum fient hic erit in scripturis sponsus et sponsalis Pleroma. [2] credas enim ubi de loco in locum transmigratur leges quoque Iulias intervenire. sicut et scaenem et Demiurgus tunc de hebdomade caelesti in superiora mutabit in vacuum iam caenaculum matris sciens iam nec videns illam. nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

 

XXXII

[1] humana vero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum in interitum quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos nisi quae salutem fide invenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputaci qua census animalis. nihil in Pleromacis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. [2] illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores; despoliare est autem deponere animas quibus induti videbantur, easque Demiurgo suo reddent quas ab eo averterant. ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipiuntur. furtim si ita est. [3] quid deinde? angelis distribuentur satellitibus Soteris. in filios putas? non. sed in adparatores? ni istud quidem. sed in imagines? utinam vel hoc. in quid ergo si non pudet dicere? in sponsas! tunc illi sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erat spiritalium merces, hoc praemium credendi. [4] fabulae tales utiles ut Marcus aut Gaius in hac carne barbatus et in hac anima severus maritus pater avus proavus certe quod sufficit masculus in nyphone Pleromatis ab angelo . . . tacendo iam dixi; et forsitan parias aliquem novissimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc credo ille ignis arcanus erumpet et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur et nulla iam fabula. [5] sed ne ego temerarius qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. verendum mihi est ne Achamoth quae se nec filio agnitam voluit insaniet, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi; illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non obnubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis non angelus non angela; nemo mihi quicquam faciet quem nec tunc masculum inveniet.

 

XXXIII

[1] producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. [2] una enim sans non erat Cogitatio qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, viritatis obtinet censum.

 

XXXIV

[1] pudiciores alii honorem divinitatis recordati ut etiam unius coniugis dedecus ab eo avellerent maluerunt nullum Bytho sexum deputare et fortasse hoc dominum non hic deus neutro genere pronuntiant. [2] alii contra magis et masculum et feminam dicunt ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.

 

XXXV

[1] sunt qui nec principatum Bytho defendunt sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes ex tetrade quidem et ipsum sed et aliis nominibus derivatam. primo enim constituunt Proarchen, secondo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. [2] ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secondo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et ottavo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur?

 

XXXVI

[1] quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structam, sed mappa quod aiunt missa semel octoiugum istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt: [2] cum (inquiunt) cogitavit proferre, hoc Pater dictus est; cum protulit quia vero protulit, hic Veritas appellata est. cum semetipsum voluit probare, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitavit cum protulit, tane Ecclesia nuncupata est. sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius; et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium omnino pusillum.

 

XXXVII

[1] accipe alia ingenia circulatoria insignioris apud eos magistri qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: est (inquit) ante omnia Proarche inexcogitabile et inenarrabile innominabile quod ego nomino Monoteta. cum hac erit alia virtus quam et ipsam appello Honoteta. [2] Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale innascibile invisibile quod Sermo Monada vocavit. huic adest consubstantiva virtus quam appellat Unionem. hae igitur virtutes, Solitas, Unitas Singularitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. o differentia, mutetur Unio et Unitas et Singularitas et Solitas quaqua designaveris unum est.

 

XXXVIII

[1] humanior iam Secundus ut brevior, ogdoadem in duas tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non vult ab aliquo deducete Aeonum sed a fructibus de substantia venientibus.

 

XXXIX

[1] de ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur: hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt quos Sermo et Vita protulerunt. inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli. isti ex duodecim potius ex Hominis et Ecclesiae fetu ideoque Filium Hominis avite pronuntiatum. alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae conversitati provisis confictum et inde paternae appellationis heredem. [2] sunt qui Filium Hominis non aliunde conceperint dicendum quam quia ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse se praesumpserit, ut quid amplius speres de dius dei fide cui nunc adaequaris. talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. atque ita insolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar  
Hosted by uCoz