Tertullianus. De fuga in persecutione
 
 

 

Tertullianus

De fuga in persecutione

I

[1] Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam ei tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes [s]vos, <qui> si forte Paraclitum non recipiendo, deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis. [2] Igitur consultationi tuae ordinem quoque indidimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo veniat an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit; omnis enim rei inspectioauctore cognito planior.

Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate; sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus,ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: 'Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo,nihil etiam in nobis ipsis.' [3] De persecutione nunc quaeritur;circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respicienseam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam,ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem.Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius nisiprobatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinavit?Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quisaut probatus aut reprobatus iudicatur; porro iudicium solideo competit. [4] Haec pala illa, quae et nunc dominicamaream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fideliumeventilans et discernens frumentum martyrum et paleasnegatorum, haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliisascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. [5] Si et agonem intelligi capit persecutionem, a quocertamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur?Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis advictoriam invitet vel maxime illos, qui proprie vicerint in persecutionevincendo, luctati revera non adversus carnem etsanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae; ita agnosces adeundexn agonithetam pertinere certaminis arbitrium, quiinvitat ad praemium. [6] Totum, quod agitur in persecutione,gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis; quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntateillius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cummagis timetur, nisi in tempore persecutionis? [7] Ecclesia inattonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior etdisciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate,in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate;nihil enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipsoostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae melioresefficit dei servos.

 

II

[1] Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutioautem ex iniquitate consistit ---- quid enim iniquiusquam veri dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorummore tractari? ---- , ideo videtur persecutio a diaboloevenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio,scire debemus, quatenus nec persecutio potest sineiniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propterprobationem fidei necessariam, iniquitatem non patrociniumpraesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enimdei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis,sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentumpersecutionis, quae ratio est probationis. [2] Nam et alias inquantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia estad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitateperficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, etstulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur,ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quodministerium non est arbitrii, sed servitii ---- arbitrium enimdomini persecutio propter fidei probationem, ministeriumautem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----,ita eam per diabolum si forte, non a diabolo evenire credimus.[3] Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiseritdominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptationevictricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerintad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullampotuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem,nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce,dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autemne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquamet hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantumanimam eius custodi. [4] Sic et in apostolos facultatemtemptationis postulavit non habens eam scilicet nisi ex permissu,siquidem dominus in evangelio ad Petrum Ecce, inquit,postulavit satanas, uti cerneret vos velut frumentum, verum egorogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolopermitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditurutrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem,cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo,protectio a filio. [5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet insua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipitpotestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionemfidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione,cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ---- quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illamprofitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc estenim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nosinduxeris in temptationem permittendo nos maligno; tuncenim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur intemptationem.

[6] Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem,nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abestut in oves dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoquesetas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum.[7] Habere videtur diabolus propriam iam potestatemsi forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillamsitulae et in pulverem areae et in salivam' nationibus deputatisa deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodopossessionem; [8] ceterum in domesticos dei nihil illi licet expropria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis,exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causaprobationis conceditur ei ius temptationis provocato velprovocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditurei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eumspiritus nequam a domino et suffocabat eum ---- aut ex causacohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelumsatanae, ut colaphizaretur, ne <ignoremus> hanc speciempermitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem,simul ut et virtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perficipossit. [9] Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenemtradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtisiam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem;tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

 

III

[1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibuseveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur etmagis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur velimperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte,scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala,id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autempaci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis velmaxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagamaut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam etsanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos,sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probaturargentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tuncprobamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamenvoluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi planefrivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniuntin ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' <inquit>'incondite convenimus et simul convenimus et compluresconcurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus,ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omniumdominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si veronoluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eumdeum credis, sine cuius voluntate nec unius passer assis caditin terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

 

IV

[1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumusiam consultationem tuam inducere et determinare ex hocipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Sienim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quoda deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeatdevitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debetdevitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne,quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positumest: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonumesse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse,quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deovenit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale,non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autemsensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statuirerum, sed status sensui; status enim unusquisque certumquid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Siautem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enima deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensuivero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statuoptima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorumsensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? [3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalisdispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet.Sed qui <vi>de[s]t etiam illud malum rationale apud deumhaberi, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut etbonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficitin salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominumaut salvus est ----, is non poterit persecutionem malumdicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum rationeadministratur. [4] Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia destatu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari nonoportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eoamplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia adeo evenit, cuius voluntas non vitari poterit. <Ad>eo [ad]igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, sipersecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo devitat----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadereposse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

 

V

[1] 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream,si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducerein medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum,si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quiapraesumendo te negaturum id despopondisti, de quopraesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es,iam negasti; [2] si vero incertus es, cur non ex aequalitateincerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te possepraesumis et salvum magis fieri, quominus fugias, sicutnegaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis estutrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare,cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessurosnos? ---- nisi si <non> vis confiteri, <ne> patiaris; nolle autemconfiteri negare est ----; [3] si vero in deo totum est, cur nontotum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes virtutem etpotestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium,ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantesobumbrare? [4] Quale est, ut ad fugiendum deo honoremreddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium,ad constandum autem inhonores illum desperans potentiamprotectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiaeet fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo;deus si voluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrumest, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. [5] Rutilius sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionemde loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummisredemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, exinopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datuspassionem, quam vitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliudvoluit dominus nobis demonstrare hoc documento quamfugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?

 

VI

[1] 'Immo', inquit, 'quia praeceptum adimplevitfugiens de civitate in civitatem.' Sic enim voluit quidam,sed et ipse fugitivus, argumentari et qui proinde noluntintelligere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam advelamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suashabuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequivos, fugite de civitate in civitatem. [2] Hoc in persona proprieapostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus,sicut subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi inapostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatemSamaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditasdomus Israelis. [3] Nobis autem et via nationum patet, in quaet inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitasexcepta est, quo per totum orbem praedicamus; sed nec curanobis Israelis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibusgentibus praedicare debemus; [4] etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis eorum flagellabimur,sed Romanis utique potestatibus et tribunalibusobiciemur. [5] Si<c> igitur et fugae praeceptum apostolorumcondicio desiderabat, quoniam primum praedicandum eratad oves perditas domus Israelis. Ut ergo perciperetur praedicatio,apud quos priores eam perfici oportebat, uti panemante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc adtempus praecepit, non propter eludendum periculum proprionomine persecutionis ---- atquin persecutiones eos passurospraedicabat et tolerandas docebat ----, sed propter profectumannuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatioperimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatemtransfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturiset ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinamsuam. [6] Denique Non consummabitis, inquit, civitatesIsraelis; adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur.Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competitpraedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto.[7] Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominicicontestantur illud apud Israel, quem iam doctrina sua impleverant:  Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi; sed quoniamrepulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis,ecce convertimus nos ad nationes, Atque exinde conversi, utipsi antecessores instituerant, et in viam nationum abieruntet in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum.[8] Si ergo cessavit exceptio viae natiorum et introitus in civitatesSamaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptumpariter emissum? Denique ex quo saturato Israele apostoliin nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatemnec pati dubitaverunt. [9] Atquin Paulus, qui se per murumconcesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus eratpraecepti, idem iam in clausula officii et in consummationepraecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolymamcommitteret passurus illic, quae Agabus prophetaverat,sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario:Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum?ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam moriHierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. [10] Atqueita omnes aierunt: Fiat voluntas domini. Quae erat voluntasdomini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterumpoterant et priorem domini voluntatem proposuisse, quafugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. [11] Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fueritfugae praeceptum sicut et reliquorum praescriptorum, nonpotest apud nos perseverare, quod apud doctores nostrosconcessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum; aut, siperseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, quinon usque in finem fugere curaverunt.

 

VII

[1] Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutioest, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert?Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatemsuam alia voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nosvoluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? sipati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarumiubentis fugere et invitantis ad passionem (quae)contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et egoconfitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens?quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundareius coram patre meo: devito passionem, confundo<r>confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causanominis mei: infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto nonerunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur: quid ergome iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitassententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex hisquoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quamostendimus.

[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciensdominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugaedemonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tamturpi et indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutionequos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusatsemper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores,sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit,qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timeteeum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. [4] Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris feceritanimam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollitcrucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus.Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed interceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis,quod est mors secunda.

 

VIII

[1] Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione,qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinamsuam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed necauxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpitoetiam Petri gladio. [2] Professus quidem et ipse est animamanxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderetprimo in se utramque substantiam humanam fuisse exproprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, nealiam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animamChristi interpretareris, dehinc ut demonstratis condicionibusearum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu;[3] et ideo praeponit: Spiritus promptus, ut utramquecondicionem substantiae utriusque respiciens intelligas in te esseetiam fortitudinem spiritus quomodo et infirmitatem carnisac iam hinc scias, quid unde facias et quid cui subieias,infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quideminfirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.[4] Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illocalix passionis: postula et tu, sed stans ut ille, sed postulanstantum, sed subiungens et reliqua: Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi calicis praestans translationem nec quod pater vult faciens,sed quod tu?

 

IX

[1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt,omnia + evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptumfugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quianec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplissuis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis velinsulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur,ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubetPaulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebanturabsentes? At patientia dicit sustinendos, si cum perinfirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari,non tamen in fugam mitti.

Sed <et> cum admonet, ne locum malo demus, non fugaesuggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, etsi redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non perfugam, sed per sapientiam conversationis lucrari nos vultcommeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet velut filios lucis,non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobilespraecipit ---- utique nec fuga mobiles ---- et accinctos: in fugam an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quaefugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quopossitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientesomnem vim illius.

[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animasponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus nonpotest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in quatimidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipsetimorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sedenim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timorsupplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, nonest perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugietpersecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? [4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritusprobat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur,non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?'inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus,publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit inmedium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cumconspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis necin aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis,uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'

 

X

[1] Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent:'Qui fugiebat, rursus sibi proeliabitur'. Ut et rursus forsitanfugiat? Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? Bonummilitem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene abapostolo armatus, ut tubam perseoutionis audit, a<d> diemdeserit persecutionis! [2] Respondebo et ego de saeculoaliquid: 'Usque adeone mori miserum est?' Moriatur quoquomodo, aut victus aut victor; nam etsi negando ceciderit, cumtormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum;pulcrior est miles in pugna proelio amissus quamin fuga salvus. [3] Times hominem, Christiane, quem timerioportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es? quemtimeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepistipotestatem? quem timeri oportet ab universo mundo, siquidemet in te mundus iudicatur? [4] Christum indutus es ----siquidem in Christum tinctus es ----, qui fugis diabolum?Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo tereddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivissui[s] vanitatem consilii: fugerat et quidam animosus prophetesdominum, traiecerat ab Ioppen Tarsum, quasi et a deotransfretaret; sed illum, non dico in mari et in terra, verumin uterum etiam bestiae invenit, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic deum evadere. [5] Quanto melius <dei>servus, qui sive iniquitatis dominum timens non fugit eum,sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sivedeum reformidat, quanto magis sub oculis eius astitit, dicens:'Dominus est, potens est; omnia illius sunt; ubi fuero, inmanu illius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perireme volet, ipse me perdat, dum me ego illi servo. Malo invidiamei facere per voluntatem ipsius pereundo quam bilem per meamevadendo'.

 

XI

[1] Haec sentire et facere omnem servum dei oportet,etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum inpersecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, idest ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodolaicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitatein civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregarionumero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere?[2] Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, utMoyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figuratoait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde.Ceteram Christo confirmante figuras suas malus pastorest, qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit; proicieturde villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedesmissionis suae in compensatione, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti dominici restitutio: Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videturhabere, auferetur. [3] Sic Zacharias comminatur: Exurge, rhomphaea, in pastores et evellite oves et superducam manummeam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias isdemminis perorant, quod non tantum de pecoribus improbevescantur pascentes potius semetipsos, verum et dispersamgregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dumnon est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum inpersecutione ecclesia destituitur a clero. Si et Spiritum quisagnoverit, audiet fugitivos denotantem. [4] Porro si eos, quigregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo neclicet ---- qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utiquedamnavit; omne autem quod damnatur, illicitum factum estsine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugerenon oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere<t>praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis,quam grex non desiderat, scilicet ex licentia fugae.

 

XII

[1] Quod pertineat, frater, ad tuum problema,habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem.Porro si quis quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentemquoque <quaestionem> iam prospiciat necesse est, an, sifugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat nonesse fugiendam, proinde nec redimendam. [2] Pretium interest;ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptionummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est.Quod times, redimis, ergo fugis; pedibus stetisti, nummiscurristi; hoc ipsum, quod ex redemptione stetisti, fugisti.[3] Ut autem redimas hominem tu nummis, quem ex sanguinesuo redemit Christus, quam indignum deo et dispositioniseius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret pro nobis maledictum---- quia maledictus, qui pependerit in ligno ----, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et tamquam agnus antetondentem sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella,maxillas autem in palmas et faciem non avertit a sputaminibuset inter iniquos deputatus est et traditus est in mortem, mortemautem crucis: [4] totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Solcessit die[m] emptionis nostrae: apud inferos remancipationostra est et stipulatio nostra in caelis; sublevatae suntportae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum,hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. [5] Quisest nunc, qui adversus illum reluetatur, immo depretiatmercedem eius tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine agni immaculati? Iam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constititdomino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibuspotestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebrishuius aevi, a iudicio aeterno, a morte perpetua; tu autem proeo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquopraeside sub tunica et sinum, quod aiunt, ut furtivo, quemcoram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Huncergo liberam pretio aestimabis et pretio possidebis nisi eodem,quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine suo scilicet?[6] Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quoChristus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cumpecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergoet iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendamputasti. [7] Quis talem <non ut> abnegatorem spernat? Quidenim dicit ille concussor? 'Da mihi pecuniam.' Certe ne eumtradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturusest praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti; nontraditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradinon vis traduci, nolendo negasti te esse, <quod> traducinoluisti. 'Immo', inquis, 'dum nolo traduci quod sum, confessusid esse, quod nolo traduci, id est Christianum'. Potes itaque te martyrem vindicare, <si> constanter ostendis[se] Christum;redimens non ostendit. Apud unum si forte confessus es,ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabithominem excidisse, dum evadit; excidit ergo, qui maluit evasisse.Negatio est etiam martyrii recusatio. [8] Christianuspecunia salvus est et in hoc nummos habet, ne patiatur, dumadversus deum erit dives? At enim Christus sanguine fuitdives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum, inquit, est regnum caelorum, qui animam solam in confiscato habent.Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deoredimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae,quam quem mammonas redemit? [9] Postremo quo exemplouteris in redemptionem traditionis? Apostoli tractantes persecutionibusagitati quando se pecunia liberaverunt, quae illisutique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis?Certe multis locupletibus credentibus, viris ac feminis,qui his etiam refrigeria subministrabant, quando Onesiphorusaut Aquila aut Stephanas hoc modo eis in persecutionemsuccurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecuniasaccepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse insecreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipulipro eo numeraverunt, [10] illi utique discipuli, qui flentes, quod[n]aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiatvoluntas dei. Quae ista voluntas? utique ut pateretur pronomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodoChristus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et anobis nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propteripsum. Quod <et> Iohannes docens non [et] pro fratribusnumerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest,si quem Christianum redimere non debeas alium an te. [11] Etadeo voluntas dei sic est: aspice regnorum et imperiorumutique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis: tantacotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum,vectigalium, collationum, stipendiorum nec umquam tamen usqueadhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliquaredemptione capitis et sectae redigendis, cum tantaemultitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset; sanguineempti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus,quia caput nostrum Christus est: non decet Christumpecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent ingloriam domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur.[12] Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in huncmodum stipendiariae sectae, sed nec indictum umquam talequid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non inpecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponerepotest scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?

Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesariexigens, immo contra fas faciens, cum Christianum legibushumanis reum mercede dimittit. Alius denarius, quemCaesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur,tributarius, tributariis scilicet, non a liberis debitus. [13] Autquomodo reddam, quae sunt dei, deo, utique proinde imaginemet monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominemChristianum? Quid autem deo debeo sicut denarium Caesarinisi sanguinem, quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deoquidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eosum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudemdeo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavipraeceptum Caesari reddens, quae sunt Caesaris, deo vero,quae sunt dei, abnegans!

 

XIII

[1] 'Sed et omni petenti me dabo': in causa elimosinae,non in concussurae. Petenti inquit; porro qui incutit, nonpetit; qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sedextorquet; non elimosinam expectat, qui non miserandus, sedtimendus venit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatismeae nomine, ubi, qui accepit, deum honorat et benedictionemmihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse secredit et praedam suam aspiciens dicit: 'De reatu'. [2] Tascamet inimicum!' Sed <etsi> inimicitiae et alios habent titulos, nontamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem; nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si nonme redemero! 'Proinde', inquit, 'qui tibi tunicam sustulerit,vel etiam pallium concede.' Ad eum pertinet, qui rem, non quifidem meam eripere quasierit; concedam et pallium nil [o]minanti;traditionem si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam.[3] Omnium iam nunc dominicarum (sententiarum) suae suntet causae et regulae; termini non in infinitum nec ad omniaspectant; atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signumpetentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibusdandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti,sed etiam venenum aut gladium mortem desideranti daturus.[4] Facite autem vobis amicos de mammona quomodo intelligendumsit, parabola praemissa te doceat ad populum Iudaicumdictum, qui, commissam sibi rationem domini cummale administrasset, deberet de mammonae hominibus, quodnos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos etrelevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur,si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset abhis deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperenturin tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationemparabolae et sententiae istius, dum scias verisimilenon esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti permammonam recipiant tunc nos in aeterna tabernacula.[5] Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptumpermittat et redimere praecipiat! Parum denique est, sitinus aut alius ita eruitur: massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt! Nescio, dolendum an erubescendum sit, cumin matrioibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarioset ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani[s]quoque vectigales continentur. [6] Hanc episcopatus formamapostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi fruipossent sub obtentu procurandae salutis? Scilicet enim talempacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibusper Saturnalicia redimendam!

 

XIV

[1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominicasollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli,fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest,multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus!Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militariaredemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opusest, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere,adhibitis autem redemptionem <nec> desiderare. [2] Postremosi colligere interdiu non potest, habes noctem, luceChristi luminosi adversus eam. Non potes discurrere persingulos? si<t> tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuasaliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginemsponsam; nemo quaestum de ea faciat. [3] Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur,sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit,discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; atqui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei;perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati,pauci electi; non quaeritur, qui latam viam sequi paratus sit,sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductoromnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quemqui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimerenoverunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturusin interrogatione ita iuvaturus in passione.

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar  
Hosted by uCoz