Tertullianus. De carne Christi
 
 

 

Tertullianus

De carne Christi

I

[1] Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam ita student inquietare ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino aut quoquo modo aliam praeter humanam, ne si humanam constiterit fuisse praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexerit. igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. [2] examinemus corporalem substantiam domini: de spiritali enim certum est. caro quaeritur: veritas et qualitas eius retractatur, an fuerit et unde et cuiusmodi fuerit. renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion ut carnem Christi negaret negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem negaret negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec caro sine nativitate: [3] quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare ut Apelles discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem confessus aliter illas interpretari ut condiscipulus et condesertor eius Valentinus. [4] sed et, qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus et praegnatus et partus virginis, et ipsius exinde infantis ordo, τω δοκειν haberentur: eosdem oculos eosdemque sensus fefellissent quos carnis opinio elusit.

 

II

[1] Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur: quid illi cum angelo creatoris? et in virginis utero conceptus inducitur: quid illi cum [Esaia] propheta creatoris? odit moras, qui subito Christum de caelo deferebat. aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census et diversoria angusta et sordidos pannos et dura praesepia: viderit angelica multitudo deum suum noctibus honorans: servent potius pecora pastores, et magi ne fatigentur de longinquo: dono illis aurum suum: [2] melior sit et Herodes ne Hieremias glorietur: sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senem moriturum exinde contristet: taceat et anus illa, ne fascinet puerum. his opinor consiliis tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. [3] ex quo, oro te: exhibe auctoritatem: si propheta es praenuntia aliquid, si apostolus praedica publice, si apostolicus cum. apostolis senti, si tantum Christianus es crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere. [4] nam et mortuus es, qui non es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit: et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus qui cum fuisses excidisti rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. [5] igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti: non tamen quia credere desisti recte rescidisti, atquin rescindendo quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse: quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. porro quod traditum erat id erat verum, ut ab eis traditum quorum fuit tradere: ergo quod erat traditum rescindens, quod erat verum rescidisti. nullo iure fecisti. [6] sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi iam usi sumus: post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.

 

III

[1] Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. an ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. ad compendium decurro. si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa, nec hominem se videri praestitisset: nam quis, hominem videns eum, negaret natum? ita quod noluisset esse nec videri omnino voluisset. [2] omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur: plane interest illud ut falsum non patiatur quod vere non est. 'Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua: viderint homines si natum putabant quia hominem videbant.' [3] quanto ergo dignius, quo constantius, humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae. quantum ad fiduciam reputas ut non natus adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret? quid tanti fuit, edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? [4] non potes dicere, 'Ne si natus si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et Christus. [8] si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias reiecisses alias corrupisses, confudisset te in hac specie evangelium Iohannis praedicans spiritum columbae corpore lapsum desedisse super dominum. qui spiritus cum [hoc] esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea. [9] sed quaeris corpus columbae ubi sit, resumpto spiritu in caelum. aeque et angelorum, eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur. si non fuit initium visibile, nec fmis. tamen corporis soliditas erat quoquo momento corpus videbatur: non potest non fuisse quod scriptum est.

 

IV

[1] Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses. ab ipsa quidem exorsus odio habita nativitate perora, age iam spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda coagula, carnis ex eodem caeno alendae per novem menses. describe uterum de die in diem insolescentem, gravem, anxium, nec somno tutum, incertum libidinibus fastidii et gulae. invehere iam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. [2] horres utique et infantem cum suis impedimentis profusum, utique et oblitum. dedignaris quod pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis deridetur. hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et misericordiae patientiae, innocentiae omnis? haec quidem stulta non sunt. quaere ergo de quibus dixerit: et si te praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit? [7] dicat haec aliquis stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis: et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter taurus factus aut cycnus, quam vere homo Christus penes Marcionem.

 

V

[1] Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones dei: aut prudentiam dicant deum crucifixum. aufer hoc quoque, Marcion, immo hoc potius. quid enim indignius deo, quid magis erubescendum, nasci an mori, carnem gestare an crucem, circumcidi an suffigi, educari an sepeliri, in praesepe deponi an in monimento recondi? sapientior eris si nec ista credideris. sed non eris sapiens nisi stultus in saeculo fueris, dei stulta credendo. [2] an ideo passiones a Christo non rescidisti quia ut phantasma vacabat a sensu earum? diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. sed iam hic responde, interfector veritatis: nonne vere crucifixus est deus? nonne vere mortuus est ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus ut vere scilicet mortuus? [3] falso statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum, falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit? falsa est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus a Christo, scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei: nihil enim ab eis passus est Christus, virtutes spiritus dei deum, passiones carnem hominis probaverunt. [8] si virtutes non sine spiritu, perinde et passiones non sine carne: si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. quid dimidias mendacio Christum? totus veritas fuit. [9] maluit, credo, nasci quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offert, Aspicite, dicens, quod ego sum, quia spiritus ossa non habet sicut me habentem videtis-- 10] sine dubio manus et pedes et ossa quae spiritus non habet, sed caro. quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et bono tantum infers Iesum? ecce fallit et decipit et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus. ergo iam Christum non de caelo deferre debueras sed de aliquo circulatorio coetu, nec deum praeter hominem sed magum hominem, nec salutis pontificem sed spectaculi artificem, nec mortuorum resuscitatorem sed vivorum avocatorem: nisi quod et si magus fuit, natus est.

 

VI

[1] Sed quidam iam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere compulsi, concedunt Christo carnis veritatem, sine praeiudicio tamen renuendae nativitatis: 'Habuerit, inquiunt, carnem, dum omnino non natam.' pervenimus igitur de calcaria quod dici solet in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus et dehinc in virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus sed sine nativitate suscepit ab ea praedicare. [2] et angelo quidem illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum illum iam tunc praecinebat dicens. Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit: his vero quae insuper argumentantur, nos resistemus. [3] confitentur vere corpus habuisse Christum. unde materia si non ex ea qualitate in qua videbatur? unde corpus si non caro corpus? unde caro si non nata? quia nasci haberet, ea futura quae nascitur. De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem: et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carne processisse. [4] agnoscimus quidem ita relatum: sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? quid illi cum Moyse qui deum Moysi reicit? si alius deus est, aliter sint res eius. sed utantur haeretici omnes scripturis eius cuius utuntur etiam mundo--erit illis hoc quoque in testimonium iudicii quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt--facile est veritati etiam nihil tale adversus eos praescribenti obtinere. [5] igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natam dicentes licet carnem, comparent velim et causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carne processerint. nullus unquam angelus ideo descendit ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte suscitaretur. si nunquam eiusmodi fuit causa angelorum corporandorum, habes causam cur non nascendo acceperint carnem: non venerant mori, ideo nec nasci. [6] at vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit ut mori posset. non enim mori solet nisi quod nascitur: mutuum debitum est nativitati cum mortalitate: forma moriendi causa nascendi est. [7] si propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter id ipsum mori habebat quod quia nascitur moritur: non competebat non nasci pro quo mori competebat. atquin tunc quoque inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate, cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate: [8] sed vos hoc non recipitis, non eum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui et liberare et iudicare humanum genus ediscebat in carnis habitu, non natae adhuc quia nondum moriturae nisi prius et nativitas eius et mortalitas annuntiarentur. igitur probent angelos illos carnem de sideribus concepisse: [9] si non probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant exemplum. constat angelos carnem non propriam gestasse utpote natura substantiae spiritalis--etsi corporis alicuius, sui tamen generis--in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus videri et congredi cum hominibus posse. [10] igitur cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua. certum est: sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet. [11] ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant ex nulla substantia facere? si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? quod autem non est, cum fit, ex nihilo est. propterea nec requiritur nec ostenditur quid postea factum sit corporibus illorum: quod de nihilo fuit, nihil factum est. possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos potuerunt convertere in carnem: plus est naturam demutare quam facere materiam. [12] sed et si de materia necesse fuit angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. fuerit: sit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non esset--legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit, angelorum edit homo--non tamen infringitur semel separata condicio dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. [13] homo vere futurus usque ad mortem, eam carnem oportebat indueret cuius et mors: eam porro carnem cuius est mors nativitas antecedit.

 

VII

[1] Sed quotiens de nativitate contenditur omnes qui respuunt eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate ipsum dominum volunt negare esse <se> natum quia dixerit, Quae mihi mater et qui mihi fratres? audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a nobis Marcioni eo libello quo ad evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis istius. [2] primo quidem nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos: licet propterea abstulerint haereses ista de evangelio quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. [3] 'Sed temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres quos non habebat.' hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis gratia factum est erga eum: Ecce, inquit, surrexit legis doctor temptans eum: et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum: quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi gratia factum. non recipio quod extra scripturam de tuo infers. [4] dehinc materia temptationis debet subesse. quid temptandum putaverint in illo? 'Utique natusne esset annon: si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris.' sed nulla temptatio tendens ad agnitionem eius de quo dubitando temptat ita subito procedit ut non ante praecedat quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. [5] porro si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? eo adicimus, etiam si temptandus esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum adnuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem: [6] adhuc potest <quis> et patrem magis habere quam matrem et avunculos magis quam fratres. adeo non competit temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris et sine fratrum nominatione constare. facilius plane est ut certi illum et matrem et fratres habere divinitatem potius temptaverint eius quam nativitatem, an intus agens sciret quid foris esset mendacio petitus praesentiae adnuntiatae eorum qui in praesentia non erant. nisi quod et sic vacuisset temptationis ingenium: [7] poterat enim evenire ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis nota ei iam necessitate. nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre. [8] nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas nuntiatoris, quod vere mater et fratres eius supervenissent. sed quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. [9] fratres domini non crediderant in illum, sicut et in evangelio ante Marcionem edito continetur: mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Martha et Mariae aliae in commercio eius frequententur. hoc denique in loco apparet incredulitas eorum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi aberant: [10] denique superveniunt et foris subsistunt nec introeunt, non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid afferrent eo quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt. oro te Apelle, vel tu Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis contendens tali nuntio avocareris nonne dixisses, Quae mihi mater aut qui fratres? [11] deum praedicans et probans Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispergens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui possit pronuntiari etiam ab eo cui et mater esset et fratres: cum indignatio parentes negat, non negat sed obiurgat. [12] denique potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat qua condicione negaverit matrem et fratres: qua enim alios sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo absistebant. solet etiam adimplere Christus quod alios docet. [13] quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut fratres quanti dei verbum ipse dei verbum adnuntiata matre et fraternitate desereret? negavit itaque parentes quomodo docuit negandos, pro dei opere. sed et alias figura est synagogae in matre abiuncta, et Iudaeorum in fratribus incredulis. foris erat in illis Israel: discipuli autem novi, intus audientes et credentes, cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit. eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans sed feliciores designans qui verbum dei audiunt.

 

VIII

[1] Solis istis capitulis quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles secundum veritatem integri et incorrupti evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. [2] sed quoniam et isti Apelleiaci carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco indignam Christo et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. angelum quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto eo paenitentiam admiserit. [3] et hoc suo loco tractavimus-- nam est nobis et ad illos libellus--an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera dignum aliquid paenitentia fecerit. eum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur. teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti quia locum non habet nisi in delicto. [4] si mundus delictum est, qua corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia cum caelo: si caelestia, et quicquid inde conceptum prolatumque est. mala arbor malos fructus edat necesse est. caro igitur Christi de caelestibus structa de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. [5] ita si nihil de ignominia interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo quibus displicet nostra, aut eam agnoscant qua etiam caelestis melior esse non potuit. legimus plane, Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo: [6] non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. et adeo ad spiritum, non ad carnem, caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet: [7] quodsi secundum carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem caelestes. si ergo qui fiunt caelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem sicut ii sunt qui ei adaequantur.

 

IX

[1] Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat unde sit acceptum. omnis materia sine testimonio originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. [2] ipsum certe corpus hoc nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur, carne terram, sanguine aquam. nam licet alia sit species qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit. ceterum quid est sanguis quam rubens humor, quid caro quam terra conversa in figuras suas? [3] considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam: aspice nervorum tenaces conexus ut traduces radicum et venarum ramosos discursus ut ambages rivorum et lanugines ut muscos et comam ut caespitem et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. [4] haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt, et haec sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum quam humana extantem substantia corporis. aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum: nam quae enumeravimus adeo terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. sed nihil novum nihilque peregrinum deprehendo. [5] denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant: notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. sed carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? [6] etiam despicientium formam eius haec erat vox: adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis. tacentibus apud vos quoque prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur: passiones quidem humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probaverunt. [7] an ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare faciem nisi merentem? quid dicis caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes, quid terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? esurit sub diabolo, sitit sub Samaritide, lacrimatur super Lazarum, trepidat ad mortem--Caro enim inquit infirma--sanguinem fundit postremo: [8] haec sunt opinor signa caelestia. sed quomodo, inquam, contemni et pati posset sicut et dixit, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset? ex hoc ergo convincimus nihil in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

 

X

[1] Convertor ad alios aeque sibi prudentes qui carnem Christi animalem adfirmant, quod anima caro sit facta: ergo et caro anima, et sicut caro animalis ita et anima carnalis. et hic itaque causas requiro. si ut animam salvam faceret in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum dum in ipso, non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi aliter animam salvam facere non posset nisi carnem factam. [2] cum enim nostras animas non tantum non carneas sed etiam a carne disiunctas salvas praestet, quanto magis illam quam ipse suscepit etiam non carneam redigere potuit in salutem. item cum praesumant non carnis sed animae nostrae solius liberandae causa processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus. [3] deinde si animas nostras per illam quam gestavit liberare susceperat, illam quoque quam gestavit nostram gestasse debuerat, id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae. ceterum non nostram animam liberavit si carneam habuit: nostra enim carnea non est. [4] porro si non nostram liberavit quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia non nostram liberavit. sed nec liberanda erat quae non erat nostra, ut scilicet carnea: non enim periclitabatur si non erat nostra, id est non carnea. sed liberatam constat illam. ergo non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam periclitabatur. iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo, nec caro potest animalis fuisse.

 

XI

[1] Sed aliam argumentationem eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. 'Deus enim inquiunt gestivit animam visibilem hominibus exhibere faciendo eam corpus quae retro invisibilis extiterit, natura nihil sed nec semetipsam videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata sit anima an non, mortalis an non: itaque animam corpus effectam in Christo ut eam nascentem et morientem et, quod sit amplius, resurgentem videremus.' [2] et hoc autem quale erit, ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur dum id fit cui latebat, id est caro? tenebras videlicet accepit ut lucere possit. denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. [3] et tamen cum invisibilem dicant corporalem constituunt, habentem quod invisibile sit: nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? sed nec esse quidem potest, nihil habens per quod sit: cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. [4] si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. omne quod est corpus est sui generis: nihil est incorporale nisi quod non est. habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit, mendacium si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas si id quod erat demonstrare non valuit. [5] nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit: hoc autem factum est animae si in carne conversa alienam induit superficiem. sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit quicquid est anima, proinde et impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam per carnis in illam humanae defensionem. [6] 'Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri.' redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluit incedere animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam sed induens eam carne.

 

XII

[1] Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis: quanquam in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima simus, cum totum quod sumus anima sit. denique sine anima nihil sumus, ne hominis quidem sed cadaveris nomen. si ergo ignoramus animam, ipsa se ignorat. [2] ita superest hoc solummodo inspicere, an se anima sic ignorarit ut nota quoquo modo fieret. opinor sensualis est animae natura: adeo nihil animale sine sensu, nihil sensuale sine anima, et ut impressius dixerim animae anima sensus est. [3] igitur cum omnibus anima sentire praestet et ipsa sentiat omnium etiam sensus, nedum qualitates, cui verisimile est ut ipsa sensum sui ab initio sortita non sit? unde illi scire quod interdum sibi sit necessarium ex naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium est? hoc quidem in omni anima recognoscere est, notitiam sui dico, sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset. [4] puto autem magis hominem, animal solum rationale, compotem et animam esse sortitum quae illum faciat animal rationale, ipsa in primis rationalis. porro quomodo rationalis quae efficit hominem rationale animal, si ipsa rationem suam nescit ignorans semetipsam? sed adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum suum norit. [5] nihil adhuc de deo discens deum nominat: nihil adhuc de iudicio eius admittens deo commendare se dicit: nihil magis audiens quam spem nullam esse post mortem et bene et male defuncto cuique imprecatur. plenius haec prosequitur libellus quem scripsimus DE TESTIMONIO ANIMAE. [6] alioquin si anima semetipsam ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi qualis esset. nunc autem non effigiem suam didicit a Christo sed salutem. propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ipsa se anima cognosceret in Christo sed Christum in semetipsa: non enim se ignorando de salute periclitabatur sed dei verbum. [7] Vita inquit manifestata est, non anima: et Veni inquit animam salvam facere, non dixit ostendere. ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. ignoravimus plane resurrecturam cum carne. hoc erit quod Christus manifestavit: sed et hoc non aliter in se quam in Lazaro aliquo, cuius caro non erat animalis, ita nec anima carnalis. quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? quid invisibile eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?

 

XIII

[1] 'Caro facta est anima ut anima ostenderetur.' numquid ergo et caro anima facta est ut caro manifestaretur? si caro anima est, iam non anima est sed caro: si anima caro est, iam non caro est sed anima. ubi ergo caro, et ubi anima, si alterutro alterutrum facta sunt, immo si neutrum sunt dum alterutro alterutrum fiunt? certe perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus et animam significantes carnem interpretemur. [2] omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. fides nominum salus est proprietatum. etiam cum demutantur qualitates accipiunt vocabulorum possessiones. verbi gratia, argilla excocta testae vocabulum suscipit, nec communicat cum vocabulo pristini generis quia nec cum ipso genere. [3] proinde et anima Christi caro facta non potest non id esse quod facta est et id non esse quod fuerat, aliud scilicet facta. et quoniam proximum adhibuimus exemplum plenius eo utemur. certe enim testa ex argilla unum est corpus, unumque vocabulum unius scilicet corporis: [4] nec potest testa dici et argilla, quia quod fuit non est, quod autem non est et [nomen] non adhaeret. ergo et anima caro facta uniformis soliditas et singularitas tota est, et indiscreta substantia. in Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam-carnem aut carnem-animam, quando ita nominari debuissent si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam et seorsum carnem. [5] quid? Anxia est, inquit, anima mea usque ad mortem: et, Panis quem ego dedero pro salute mundi caro mea est. porro si anima caro fuisset, unum esset in Christo carnea anima aut caro animalis: at cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit. [6] si duo, iam non unum: si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis: unum enim est anima-caro aut caro-anima. nisi si et seorsum aliam gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem praeter illam quae anima erat. quodsi una caro et una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.

 

XIV

[1] 'Sed et angelum,' aiunt, 'gestavit Christus.' qua ratione? 'Qua et hominem.' eadem ergo est et causa. ut hominem gestaret Christus salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat. homo perierat, hominem restitui oportuerat. ut angelum gestaret Christus nihil tale de causa est. [2] nam etsi angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est: nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. quod pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare non potuit. cui igitur rei angelum quoque gestavit nisi ut satellitem forte cum quo salutem hominis operaretur? [3] idoneus enim non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum? ergo iam non unus deus nec unus salutificator, sed duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. an vero ut per angelum liberaret hominem? cur ergo ipse descendit, ad id quod per angelum erat expediturus? si per angelum, quid et ipse? si per se, quid et angelus? dictus est quidem magni consilii angelus, id est nuntius, officii non naturae vocabulo: magnum enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutionem, adnuntiaturus saeculo erat. non ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut Michael. [4] nam et filius a domino vineae mittitur ad vinitores, sicut et famuli, de fructibus petitum: sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum successit officio. facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum (id est nuntium) patris, quam angelum in filio. sed cum de [filio] ipso sit pronuntiatum, Minuisti eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos deminutus dum homo fit, qua caro et anima, et filius hominis? [5] qua autem spiritus dei et virtus altissimi non potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius. quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. poterit haec opinio Hebioni convenire qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium, constituit Iesum--plane prophetis aliquo gloriosiorem--ut ita in illo angelum fuisse dicatur quemadmodum in aliquo Zacharia: [6] nisi quod a Christo nunquam est dictum, Et ait mihi angelus qui in me loquebatur. sed nec quotidianum illud omnium prophetarum, Haec dicit dominus: ipse enim erat dominus, coram et ex sua auctoritate pronuntians, Ego autem dico vobis. quid ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi, Non angelus neque legatus sed ipse dominus salvos eos fecit.

 

XV

[1] Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem comminisci. quidvis eam fmgere potuit quisquis humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum sit, si humana non fuit nec ex homine non video ex qua substantia ipse Christus et hominem se et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis occidere hominem veritatem ad vos locutum: et, Dominus est sabbati filius hominis. de ipso enim Esaias, Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem: et Hieremias, Et homo est et quis cognovit illum? et Daniel, Et ecce super nubes tanquam filius hominis: etiam. Paulus apostolus, Mediator dei et hominum homo Christus Iesus: item Petrus in actis apostolorum, Iesum Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem. [2] haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis sicut nec animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artificio contentionis haereses esse potuissent. [3] nam, ut penes quendam ex Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenamet humanam Christo substantiam informatam ne deterior angelis dominus deprehendatur qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret similem nostrae carnem similiter nasci, non de spiritu nec de deo, sed ex viri voluntate. 'Et cur, Non de corruptela sed de incorruptela? et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? aut cur illa par nostrae non aeque in terram dissoluta est?' [4] talia et ethnici volutabant: 'Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus?' et, 'Si resurrexit in exemplum spei nostrae cur nihil tale de nobis probatum est?' merito ethnici talia: sed merito et haeretici. numquid enim inter illos distat nisi quod ethnici non credendo credunt at haeretici credendo non credunt? [5] legunt denique, Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi nec hominem se sed vermem pronuntiantis, qui nec formam habuit nec speciem, sed forma eius ignobilis, defecta citra omnes homines, homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem. [6] agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem: mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, quasi corruptela aliud sit a morte. 'Sed et nostra caro statim resurgere debebat.' exspecta: nondum inimicos suos Christus oppressit, ut cum amicis de inimicis triumphet.

 

XVI

[1] Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille quasi nos affirmemus idcirco Christum terreni census induisse carnem ut evacuaret in semetipso carnem peccati. quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia qua putavit tanquam ipsam carnem Christi opiriemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus et venturam inde in suggestu paternae claritatis praedicemus. [2] adeo, ut evacuatam non possumus dicere <quae in caelis est>, ita nec peccatricem in qua dolus non fuit. defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo sed peccatum carnis, non materiam sed naturam, nec substantiam sed culpam, secundum apostoli auctoritatem dicentis, Evacuavit peccatum in carne. [3] nam et alibi in similitudine inquit carnis peccati fuisse Christum, non quod similitudinem carnis acceperit quasi imaginem corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum, genere non vitio Adae aequanda. [4] hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in illa peccatum evacuatum, dum in Christo sine peccato habetur quae in homine sine peccato non habebatur. at neque ad propositum Christi faceret evacuantis peccatum carnis non in ea carne evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam: quid enim magnum si in carne meliore et alterius (id est non peccatricis) naturae naevum peccati peremit? 'Ergo, inquies, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi.' [5] noli constringere explicabilem sensum: nostram enim induens suam fecit, suam faciens non peccatricem eam fecit. ceterum, quod ad omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non ex semine viri factum: sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem carnis transire materiam.

 

XVII

[1] Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini quos magna impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam lineam congressionem dirigamus an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet si ex humana matrice substantiam traxit: quanquam licuit iam et de nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et de exitu passionis humanam constitisse. [2] ante omnia autem commendanda erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur: nove nasci debebat novae nativitatis dedicator de qua signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. quod est istud signum? Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. concepit igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. [3] haec est nativitas nova, dum homo nascitur in deo, ex quo in homine deus natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritali, reformaret exclusis antiquitatis sordibus expiatam. sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine domino nascente. virgo erat adhuc terra, nondum opere compressa, nondum sementi subacta: ex ea hominem factum accipimus a deo in animam vivam. [4] igitur si primus Adam ita traditur, merito sequens vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde de terra (id est carne) nondum generationi resignata in spiritum vivificantem a deo est prolatus. et tamen ne mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est si terreni non fuit census homo eius? sed et hic ratio defendit, quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula operatione recuperavit. [5] in virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis: in virginem aeque introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur in salutem. crediderat Eva serpenti, credidit Maria Gabrieli: quod illa credendo deliquit haec credendo delevit. 'Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo.' [6] immo concepit. nam exinde ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen illi fuit: enixa est denique diabolum fratricidam. contra Maria eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum quandoque praestaret. in vulvam ergo deus verbum suum detulit bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet: inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam damnatus intraverat.

 

XVIII

[1] Nunc et simplicius respondeamus. non competebat ex semine humano dei filium nasci, ne si totus esset filius hominis non esset et dei filius nihilque haberet amplius Salomone et amplius Iona, ut de Hebionis opinione credendus erat. ergo iam dei filius ex patris dei semine, id est spiritu, [2] ut esset et hominis filius caro ei sola erat ex hominis carne sumenda sine viri semine: vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque cum de virgine nasceretur potuit matrem habere hominem sine homine patre: [3] sic denique homo cum deo dum caro hominis cum spiritu dei, caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex deo. igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus quod de virgine protulit, quia aliud est quod a deo sumpsit? 'Quoniam, inquiunt, verbum caro factum est.' [4] vox ista quid caro sit factum contestatur et declarat, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit factum caro et non verbum, si ex carne factum est verbum caro: aut si ex semetipso factum est, scriptura dicat. cum scriptura non dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio, non ex semetipso, suggerit factum. [5] si non ex semetipso sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum verbum nisi ex carne in qua et factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est caro est quia ex carne natum est. sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum et ita defende non et in ipsum competisse. 'Atquin subicit, Et quod de spiritu natum est spiritus est, quia Deus spiritus est, et De deo natus est: [6] hoc utique vel eo magis in ipsum tendit si et in credentes eius.' si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? neque enim dividere potes, hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. [7] ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum substantiarum pronuntiat conditione quas in semetipso gestabat non potest videri de spiritu quidem suo de carne vero non sua determinasse. ita cum sit ipse de spiritu dei (et spiritus deus est) ex deo natus, ipse est et ex carne hominis et homo in carne generatus.

 

XIX

[1] 'Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec ex voluntate viri sed ex deo natus est?' hoc quidem capitulo ego potius utar, cum adulteratores eius obduxero: sic enim scriptum esse contendunt, Non ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex viri sed ex deo nati sunt, quasi supradictos credentes in nomine eius designet, ut ostendant esse semen illud arcanum electorum et spiritalium quod sibi imbuunt. [2] quomodo autem ita erit, cum omnes qui credunt in nomine domini pro communi lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? adeo singulariter ut de domino scriptum est, Sed ex deo natus est. merito, quia verbum dei, et cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus. qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est: [3] ad carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. 'Negans autem ex carnis quoque voluntate natum, cur non negavit etiam ex substantia carnis?' neque enim quia ex sanguine negavit substantiam carnis renuit, sed materiam seminis quam constat sanguinis esse calorem ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae: [4] nam ex coagulo in caseo eius <vis> est substantiae quam medicando constringit, id est lactis. intellegimus ergo ex concubitu nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. et quid utique tam exaggeranter inculcavit non ex sanguine nec ex carnis aut viri voluntate natum, nisi quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? negans porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit ex carne, quia non perinde negavit ex carne sicut ex concubitu negavit. [5] oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? potuit enim extra eam fieri caro spiritalis simplicius multo quam intra vulvam [fieret extra vulvam]. sine causa eo se intulit unde nihil extulit. sed non sine causa descendit in vulvam. ergo ex illa accepit, quia si non ex illa accepit sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.

 

XX

[1] Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis et alia magis uti quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas? per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex vulva, quia. et angelus in somnis ad Ioseph--Nam quod in ea natum est, inquit, de spiritu sancto est--non dixit ex ea. [2] nempe tamen etsi ex ea dixisset in ea dixerat: in ea enim erat quod ex ea erat. tantundem ergo et cum dicit in ea, ex ea consonat, quia ex ea erat quod in ea erat. sed bene quod idem dicit Matthaeus originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam, Iacob autem generavit, inquit, Ioseph virum Mariae ex qua nascitur Christus. sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere. numquid per mulierem aut in muliere? [3] hoc quidem impressius, quod factum potius dicit quam natum. simplicius enim enuntiasset natum: factum autem dicendo, et Verbum caro factum est consignavit et carnis veritatem ex virgine factae adseveravit. nobis quoque ad hanc speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici et platonici Valentini sed sanctissimi et receptissimi prophetae David: ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus. [4] accipe vicesimum primum et audi dominum patri deo colloquentem: Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae: ecce unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus ex vulva: ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus es tu: ecce aliter. nunc et ad sensus ipsos decertemus. [5] Avulsisti, inquit, ex utero. quid avellitur nisi quod inhaeret, quod infixum, quod innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem quasi folliculi sui traducem adnexus origini vulvae? etiam cum quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui adglutinatur ut cum avellitur rapiat secum ex corpore [aliquid] a quo avellitur [quasi] sequelam quandam abruptae unitatis et producem mutui coitus. [6] ceterum cum et ubera matris suae nominat--sine dubio quae hausit--respondeant obstetrices et medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant sine vulvae genitali passione, suspendentibus inde venis sentinam illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decoquentibus in materiam lactis laetiorem: inde adeo fit ut uberum tempore menses sanguinum vacent. quodsi verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in ubera quae nisi pariendo non mutat? habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando si non haberet et causas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. [7] quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi palam est: solum hoc scilicet, quod ex virgine secundum rationem quam edidimus, et uti virgo esset regeneratio nostra spiritaliter, ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum virginem et ipsum etiam carnaliter ut ex virginis carne.

 

XXI

[1] Si ergo contendunt hoc competisse novitati ut quemadmodum non ex viri semine ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum, quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata ex carne <semine nata> processerit? [2] accedant adhuc comminius ad congressum. Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. quidnam? utique dei verbum, non viri semen. certe ut pareret filium: nam Et pariet, inquit, filium. ergo ut ipsius fuit parere, quia ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. contra si verbum ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia: [3] non enim virgo concepit neque peperit, si non quod peperit ex verbi conceptu caro ipsius est. sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura quaecunque matrem pronuntiat Christi? quomodo enim mater nisi quia in utero eius fuit? <ut quid in utero> si nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret in cuius utero fuit? hoc nomen non debet caro extranea: matris uterum non appellat nisi filia uteri caro; filia porro uteri non est, si sibi nata est. [4] tacebit igitur et Elisabeth, prophetam portans iam domini sui conscium infantem et insuper spiritu sancto adimpleta: sine causa enim dicit, Et unde mihi ut mater domini mei veniat ad me? si Maria non filium sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus uteri tui? quis hic fructus uteri qui non ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus? et qui utique fructus uteri Christus? [5] an quia ipse est flos de virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David, virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae qui dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? [6] flos enim fructus, quia per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. quid ergo? negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus: [7] siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam nunc carnem Christi non tantum Mariae sed et David per Mariam et Iesse per David sciant adhaerere. adeo hunc fructum ex lumbis David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum in throno ipsius. si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae ob quam in lumbis David.

 

XXII

[1] Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia ad Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt, si daemonum indigna sunt. ipse imprimis Matthaeus, fidelissimus evangelii commentator ut comes domini, non aliam ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus est: Liber generaturae Iesu Christi filii David filii Abrahae. [2] his originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur inferens Christum--immo ipse Christus prodit --de virgine? [3] sed et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et testis, quia eiusdem apostolus Christi, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. ergo ex semine David caro Christi. sed secundum Mariae carnem ex semine David: ergo ex Mariae carne est dum ex semine est David. [4] quocunque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. totam hanc controversiam dirimit idem apostolus ipsum definiens esse Abrahae semen: cum Abrahae, utique multo magis David, quasi recentioris. [5] retexens enim promissionem benedictionis nationum in semine Abrahae, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes, Non, inquit, dixit seminibus tanquam de pluribus, sed semine, de uno, quod est Christus. [6] qui haec nihilominus legimus et credimus, quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam Abrahae, siquidem semen Abrahae Christus: nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos Christus: nec aliam quam David, siquidem fructus ex lumbis David Christus: nec aliam quam Mariae, siquidem ex Mariae utero Christus: et adhuc superius nec aliam quam Adae, siquidem secundus Adam Christus. consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christum, aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

 

XXIII

[1] Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam, Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israel et in signum quod contradicitur. signum enim nativitatis Christi secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. [2] agnoscimus ergo signum contradicibile conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici isti, 'Peperit et non peperit virgo et non virgo.' quasi non, et si ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret: peperit enim quae ex sua carne, et non peperit quae non ex viri semine, et virgo quantum a viro, non virgo quantum a partu-- [3] non tamen, ut ideo non pepererit quae peperit quia non ex sua carne, et ideo virgo quae non virgo quia non de visceribus suis mater. sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem: lux lux et tenebrae tenebrae et est est et non non: quod amplius hoc a malo est. peperit quae peperit, et si virgo concepit in partu suo nupsit: [4] nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi an emissi: idem illud sexus resignavit. haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est, Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. quis vere sanctus quam sanctus ille dei filius? quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit? [5] ceteris omnibus nuptiae patefaciunt. itaque magis patefacta est quia magis erat clausa. utique magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater antequam nupta. et quid ultra de hoc retractandum est? cum hac ratione apostolus non ex virgine sed ex muliere editum filium dei pronuntiavit agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem. [6] legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et non peperit: sed videte ne vos iam tunc providens spiritus sanctus notarit hac voce disceptaturos super uterum Mariae. ceterum non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative, Esaia dicente Concipiet et pariet.

 

XXIV

[1] Quod enim et alias [Esaias] iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, et imprimis Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, istos scilicet notat qui nec vocabula ipsa in luce proprietatum suarum conservant ut anima non alia sit quam quae vocatur et caro non alia quam quae videtur et deus non alius quam qui praedicatur. [2] ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, et alius absque me non est. et cum alio idipsum modo dicit, Ante me deus non fuit, nescioquas illas Valentinianorum aeonum genealogias pulsat. et Non ex sanguine neque ex carnis aut viri voluntate sed ex deo natus est, Hebioni respondit. aeque Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes [filium] dirigit. [3] certe Qui negat Christum in carne venisse hic antichristus est, nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem, omnes disceptatores eius ferit, sicut et definiens ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum alium Iesum, alium elapsum de mediis turbis alium detentum, alium in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum alium ceteris passivum, <alium nobilem alium> ignobilem, alium magnanimum alium vero trepidantem, novissime alium passum alium resuscitatum, per quod suam quoque in aliam carnem resurrectionem adseverant. [4] sed bene quod idem veniet de caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus, et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem, aut tantummodo animam carnem vero non iam.

 

XXV

[1] Sed hactenus de materia praesenti. satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. quod et solum discussum sufficere potuisset--citra singularum ex diverso opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis quibus utuntur provocavimus ex abundanti--uti cum eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro, quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. [2] ut autem clausula de praefatione commonefaciat, resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda hic habebit praestructionem, manifesto iam inde quale fuerit quod in Christo resurrexerit.

 

 

 

Library of Ruslan Khazarzar  
Hosted by uCoz